Ancient Greek
Dfhg-Source dfhg1_PHERECYDES
PHERECYDES, Fragmenta 46-3
Not analysed yet
In signo Tauri frons et facies Hyades vocantur, quas Pherecydes Athenoeus nutrices Liberi dicit, quoe Dodonides Nymphoe vocantur. Quoe cum a Lycurgo captivitatem timentes fugerent Thebas, ne sibi a Junone aliquid paterentur, Jupiter coelo illatas sideribus honoravit, Hyadesque appellavit, quod nascente Libero eas invenerit; quas in signum temporis posuit, vel quod sint pluviales: ὕειν enim pluere est, quia earum ortus imbres concitat: vel quia in modum Y litteroe positoe sunt.