Ancient Greek · ~2 min
Section 33
Plutarch, Αἴτια φυσικά 33
Not analysed yet
Quare aqua de puteis hausta minus alit quam quae de fonte aut caelo manat? An quia frigidior magis sit et parum quoque aeris habeat: An quod salis multum immixta sibi de terra habeat; sal autem maciem, si quid aliud, facit: An quod pigra nec cursu exercita, qualitatem aliquam malam adquirat, quae stirpibus et animantibus contraria, in causa est quod nec bene concoquatur nec nutrire quicquam possit: Hinc et stagnantes aquae minus probae cenaentur, quod injuriae quae vel ab aeris mala qualitate vel a terra accipiunt, digerere nequeant.