Ancient Greek · ~2 min
Section 36
Plutarch, Αἴτια φυσικά 36
Not analysed yet
Cur apes citius pungunt qui stuprum dudum fecerunt? An quod animal est munditiae et elegantiae perquam studiosum; praeterea olfactus sensu valet plurimum? Quum itaque impuri congressus propter impudicitiam et immoderatam libidinem soleant esae immundiores: et citius ab apibus deprehenduntur et odium vehementius adversus illos concipiunt. Unde apud Theocritum jocose Venus ad Anchisen a pastore ablegatur, uti apum aculeis propter adulterium commissum pungatur: Te confer ad Idam, confer ad Anchisen, ubi quercus atque cypirus crascit, apum strepit atque domus mellifiua bombis. Et Pindarus: Parvula favorum fabricatrix, quae Rhoecum pupugisti aculeo, domans illius perfidiam.