Ancient Greek · ~4 min
Ω
Porphyrius, Quaestionum Homericanum ad Iliadem pertinentium reliquiae 420-2
Not analysed yet
420. Quac a schol. Townleiano (V. Rose, Ar. ps. ,p. 169, 23) et. Victor. (f 450a) ex Aristotele afferuntur induci non possum ut cum Roseo l. c. et Heitzio, verl. Schrft. d. Ar. ,p. 269, ad ἀπορήματα Ὁμηρικά referam; quorum sententia si vera esset, paucissima illa verba et a scholiis et ab Eustathio h. l. allata e Porphyrio petita esse summa quidem cum veri specie existimandum esset. Sed locus, de quo agitur, ita mihi se habere videtur, ut statuendum potius sit, Aristotelem occasione oblata de eadem vel simili re ad vulnera pertinente agentem versum, quem Homeri esse diceret (μῦϲεν δὲ περιβροτόεϲϲα ὠτειλή), obiter attulisse. Neque illa quidem quae apud Suidam leguntur V. μεμυκότα καὶ Ὅμηροϲ· ϲὺν δ’ ἕλκεα πάντα μέμυκεν. ἐκ παραγράφειν τηρήϲεωϲ Ὅμηρόϲ φηϲι τῶν ἐντὸϲ πολέμῳ τρωθέντων τὰ τραύματα μὴ μύειν, μόνου δὲ τοῦ Ἕκτοροϲ κατὰ θείαν πρόνοιαν, quibus multum tum ad sententiam suam stabiliendam Heitzius tribuit, ita mihi comparata esse videntur, ut Quaestionis olim institutae solutionem servaverint; nibil enim verbis μόνου δὲ τοῦ Ἕκτοροϲ κτλ. docetir. nisi quod ipso v. 422 continetur.