Ancient Greek
Dfhg-Source dfhg3_TIMAGENES_ALEXANDRINUS
TIMAGENES ALEXANDRINUS, Fragmenta 7
Not analysed yet
Ambigentes super origine prima Gallorum scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam: sed postea Timagenes, et diligentia Groecus et Sermone, hoec quoe diu sunt ignorata, collegit ex multiplicibus libris; cujus fidem secuti, obscuritate dimota, eadem distincte docebimus et aperte. Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtas nomine regis amabilis, et matris ejus vocabulo Galatas dictos: ita enim Gallos sermo appellat. Alii Dorienses, antiquiorem secutos Herculem, Oceani locos inhabitasse confines. Drysidoe memorant recera fuisse populi partem indigenam: sed alios quoque ab insulis extimis confluxisse et tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et alluvione fervidi maris sedibus suis expulsos. Aiunt quidam, paucos post excidium Trojoe, fugitantes Groecos ubique dispersos, loca hoec occupasse tunc vacua. Regionum autem incoloe id magis omnibus adseverant, quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum, Amphitruonis filium Herculem ad Geryonis et Tanurisci soevium tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias infestabat: superatisque ambobus coissc cum generosis feminis, suscepisseque liberos plures, et eos partes quibus imperitabant, suis nominibus adpellasse. A Phocoea vero Asiaticus populus Harpali [deb. Harpagi] inclementiam vitans, Cyri regis proefecti, ltaliant navigio petiit. Cujus pars in Lucania Velium, alia condidit in Viennensi Massitiam: dein sequutis oetatibus oppida aucta virium copia instituere non pauca: sed declinanda varietas, soepe satietati conjuncta. Per hoec loca hominibus paullatim excultis, viguere studia laudabilium doctriparum, inchoata per Bardos et Euhages [Οὐάτεις Strabo] et Druidas. Et Bardi quidem fortia virorum illustrium facta heroicis composita versibus cum dulcibus lyroe modulis concitarunt: Euhages vero scrutantes seriem et sublimia naturoe pandere conabantur. Inter hos Druidoe ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagoroe decrevit, sodaliclis adstricti consortiis, quoestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt, et despectantes humana pronuntiarunt animas immortales.