Latin
1.17 to 1.18
Abbo Floriacensis, Abbo Floriacensis (945/50 - 1004 A.d.) 1.17-18
Not analysed yet
XV. Sed mirum dictu, cum illud pretiosum corpus martyris putrefactum putaretur ob diuturnum spatium transacti temporis, ita sanum et incolume est repertum ut non dicam caput redintegratum et conpactum corpori sed omnino in eo nihil vulneris, nihil cicatricis apparuerit. Sicque cum reverentia nominandus sanctus rex et martyr Edmundus integer et viventi simillimus ad praedictum locum est translatus, ubi adhuc in eadem forma expectat beatae resurrectionis gaudia repromissa. Tantum in eius collo ob signum martyrii rubet una tenuissima riga in modum fili coccinei, sicut testari erat solita quaedam beatae recordationis foemina, Osven vocabulo dicta: quae paulo ante haec nostra moderna tempora apud eius sacrosanctum tumulum ieiuniis et orationibus vacans multa transegit annorum curricula. Cui venerabili foeminae aut divina revelatione aut nimia devotione mos inolevit ut, patefacto beati martyris sepulchro quotannis in dominica caena, eius attondendo praecideret capillos et ungues. Quae omnia diligenter colligens et in capsella recondens non neglexit, quamdiu vixit, excolere mira affectione, posita super altare eiusdem ecclesiae, ubi adhuc reservantur debita veneratione. XVI. Sed et beatae memoriae Theodredus, eiusdem provinciae religiosus episcopus, qui propter meritorum praerogativam Bonus appellabatur, quod de incorruptione sancti regis diximus tali ordine est expertus. Cum, ut narrare adorsi sumus, praefato loco martyris tumulationi congruo a quibusque religiosis multa conferrentur donaria et ornamenta in auro et argento pretiosissima, quidam malignae mentis homines, omnis boni inmemores, agressi sunt sub nocturno silentio eandem infringere basilicam latrocinandi studio. Fuerunt autem octo, qui absque ulla reverentia sancti decreverant satisfacere suae vesanae voluntati rapiendo furtim omnia quaecumque invenissent sibi utilia infra eiusdem monasterii septa. Unde sumptis machinis et quibuslibet utensilibus quibus ad id perficiendum habebant opus, quadam nocte aggrediuntur praemeditatum facinus, et stantes in atrio ecclesiae diverso conatu unusquisque instat conceptae nequitiae. Quorum alius postibus scalam applicat, ut per insertam fenestram se ingerat; alius cum lima aut fabrili malleo instat serae autpessulo; alii cum vangis et ligonibus suffossionem parietis machinantur. Sicque disposito opere, cum singuli certatim insudant pro virium facultate, sanctus martyr eos ligat in ipso suo conamine, ut nec pedem loco possent movere nec arreptum officium deserere, sed alius cum sua scala penderet sullimis in aere, alius palam incurvus fossor fieret, qui ad id operis furtivus venisset. Interea quidam matriculariorum, qui infra basilicam iacebat, somno excitus lecto procumbebat invitus, quem martyris potentia suo conatu vinxerat, ne, suis obvius factis mirabilibus, sonus fragoris creber custodis pulsaret aures interius. Sed quid dicam non posse surgere quando nec in vocem poterat erumpere? Tandem mane adhuc persistentes fures in cepto opere conprehensi a pluribus traduntur vinculis artioribus, et tandem praedicti sancti episcopi Theodredi iudicio subduntur. Qui impraemeditatus sententiam dedit quam se dedisse postea omni tempore vitae suae penituit. Nam omnes simul iussit affigi patibulis, eo quod ausi fuissent atrium sancti martyris furtive ingredi, non reducens ad memoriam ,quod Dominus per prophetam admonet: "Eos qui ducuntur ad mortem eruere ne cesses", factum quoque Helisaei prophetae, qui latrunculos de Samaria pastos pane et aqua remisit ad propria, dicens regi, volenti percutere ilico, quod non eos coepisset in gladio et arcu suo; Apostoli etiam praeceptum quo dicit: "Saecularia negotia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia -id est, viros saeculares- constituite ad iudicandum." Unde canonum auctoritas prohibet ne quis episcopus aut quilibet de clero delatoris fungatur officio, quoniam satis dedecet ministros vitae caelestis assensum praebere in mortem cuiuslibethominis. Quam ob rem praedictus episcopus in se reversus graviter indoluit, et sibi poenitentiam indicens diutius se in gravibus lamentis dedit. Qua tandem peracta poenitentia, populos suae dioceseos mandat, mandando convocat, convocando suppliciter persuadet ut triduano ieiunio a se divinae indignationis iracundiam removeant, removendo avertant: quatinus, sacrificio spiritus contribulati placatus, Dominus illi suam gratiam concederet, qua corpus beati martyris tangere et lavare auderet, qui, licet tantis virtutibus floreret in mundo, vili tamen et sibi incongruo continebatur mausoleo; factumque est, et illud sanctissimi regis corpus, ante dilaceratum et truncum, ita ut iam retulimus unitum et incorruptum repperit, tetigit, lavit, et rursum novis et optimis vestibus indutum ligneolocello reposuit, benedicens Deum qui mirabilis est in sanctis suis et gloriosus in omnibus operibus suis.