Latin
1.19 to 1.20
Abbo Floriacensis, Abbo Floriacensis (945/50 - 1004 A.d.) 1.19-20
Not analysed yet
XVII. Nec piget referre de quodam magnae potentiae viro, Leofstano vocabulo, qui, iuvenilis aetatis impetum non refrenans, ad id flagitii lasciviendo prorupit ut sibi quadam singularis potentiae auctoritate praeciperet ostendi corpus tanti martyris. Cumque inhiberetur a pluribus, maxime tamen a suis fidelibus, praevaluit eius imperium, quoniam propter arrogantiam suae nobilitatis omnibus erat terrori. Reserato ergo locello astitit, aspexit, et eodem momento in amentiam versum tradidit illum Dominus in reprobum sensum, ac poena sua didicit quia praesumpsisset ,quod non licuit. Quod audiens pater eius, vir religiosus admodum, cui erat Aelfgarus vocabulum, exhorruit facinus flagitiosissimum, ac martyri gratias retulit, filiumque a se removit. Qui tandem ad summam inopiam perductus, iudicio Dei vitam finivit, vermibus consumptus. XVIII. Sicque sanctus rex et martyr Edmundus omnibus innotuit non se esse inferiorem meritis Laurentii beati levitae et martyris, cuius corpus, ut refert beatus pater Gregorius, cum quidam seu digni seu indigni levare volentes conspicerent, contigit ut septem ex eis ibidem subita morte perirent. O quanta reverentia locus ille dignus existit, qui sub specie dormientis tantum Christi testem continet et in quo tantae virtutes fiunt et factae esse referuntur, quantas hac tempestate apud Anglos nusquam alibi audivimus. Quas ego brevitatis studio praetereo, ne alicuius fastidiosi offensam incurrem iusto prolixior, credens, ista posse sufficere. quae dicta sunt ardenti desiderio eorum, qui praeter Deum huius martyris patrocinio nil praeferunt. De quo constat, sicut et de aliis sanctis omnibus iam cum Christo regnantibus, quod, licet eius anima sit in caelesti gloria, non tamen per visitationem die noctuque longe est a corporis praesentia, cum quo promeruit ea quibus iam perfruitur beatae immortalitatis gaudia. Nam dum in aeterna patria eiiungitur qui ubique totus est, de eo habet posse quicquid habuerit et velle, praeter id solum ,quod infatigabili desiderio concupiscit ut per resurrectionem circumdetur stola demutatae carnis, quoniam tunc erit perfecta beatitudo sanctorum cum ad id fuerit Christo largiente perventum.