Latin
1.21
Abbo Floriacensis, Abbo Floriacensis (945/50 - 1004 A.d.) 1.21
Not analysed yet
XIX. Sed de hoc sancto martyre estimari licet cuius sit sanctitatis in hac vita, cuius caro mortua praefert quoddam resurrectionis decus sine sui labe aliqua, quandoquidem eos qui huiuscemodi munere donati sunt extollant catholici patres suae relationis indiculo de singulari virginitatis adepto privilegio, dicentes, quod iusta remuneratione etiam hic gaudent praeter morem de carnis incorruptione, qui eam usque ad mortem servaverunt, non sine iugis martyrii valida persecutione. Quid enim maius sub caritate Christianae fidei quam adipisci hominem cum gratia ,quod habet angelus ex natura? Unde divinum oraculum quasi singulari quodam dono repromittit, quod virgines sequentur agnum quocunque ierit. Considerandum igitur quis iste fuerit, qui in regni culmine, inter tot divitias et luxus saeculi, semet ipsum calcata carnis petulantia vincere studuit, quod eius ostendit caro incorruptibilis. Cui humano obsequio famulantes satagant illi placere ea munditia, quam ei perpetuo placuisse manifestant membra incorrupta, et, si non possunt virgineo flore pudicitiae, saltem expertae voluptatis iugi mortificatione. Quoniam si illa sanctae animae invisibilis et illocalis praesentia alicuius famulantium spurcitia offendatur, timendum est ,quod propheta terribiliter comminatur: "In terra sanctorum iniqua gessit et ideo gloriam Domini non videbit." Cuius terrore sententiae permoti huius sancti regis et martyris imploremus patrocinium, ut nos cum sibi digne famulantibus expiet a peccatis quibus meremur supplicium, per eum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.