Latin
1.3 to 1.4
Abbo Floriacensis, Abbo Floriacensis (945/50 - 1004 A.d.) 1.3-4
Not analysed yet
I. Asciti aliquando in Britanniam, praecario munere, in perniciosum auxilium tres Germaniae populi, hoc est Saxones, Iuti et Angli, primum Britonibus interdiu fuere praesidii. Qui cum saepius bello lacessiti se et suos defensarent fortiter, illi vero ignaviae operam dantes quasi prolaetarii ad solam voluptatem domi residerent, fixi de invicta fortitudine stipendianorum militum quos conduxerant, ipsos miseros indigenas domo patriaque pellere deliberant: factumque est. Et, exclusis Britonibus, statuunt inter se dividere victores alienigenae insulam, bonis omnibus fecundissimam, indignum iudicantes eam ignavorum dominio detineri, quae ad defensionem suam idoneis posset praebere sufficientem alimoniam et optimis viris. Qua occasione inducti orientalem ipsius insulae partem, quae usque hodie lingua Anglorum Eastengle vocatur, sortito nomine Saxones sunt adepti, Iutis et Anglis ad alia tendentibus in quibus suae sortis funiculo potirentur, ne esset cum sodalibus ullum de possessione litigium, quibus suppeteret amplitudo terrae ad regnandi emolumentum. Unde contigit ut, per regiones et provincias divisa, plurimis primum ducibus, deinde regibus sufficeret una eademque Britannia. II. At praedicta orientalis pars cum aliis tum eo nobilis habetur, quod aquis pene undique alluitur, quoniam a subsolano et euro cingitur oceano, ab aquilone vero immensarum paludum uligine, quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio ferme totius Britanniae per centum et eo amplius milia cum maximis fluminibus descendunt in mare. Ab ea autem parte, qua sol vergitur in occasum ipsa provincia reliquae insulae est continua et ob id pervia; sed ne crebra irruptione hostium incursetur, aggere ad instar altioris muri fossa humo praemunitur. Interius ubere glaebae satis admodum laeta, ortorum nemorumque amoenitatae gratissima, ferarum venatione insignis, pascuis pecorum et iumentorum non mediocriter fertilis. De piscosis fluminibus reticemus, cum hinc eam, ut dictum est, lingua maris allambit, inde paludibus dilatatis stagnorum ad duo vel tria milia spatiosorum innumerabilis multitudo praeterfluit. Quae paludes praebent pluribus monachorum gregibus optatos solitariae conversationis sinus, quibus inclusi non indigeant solitudine heremi; ex quibus sunt sancti monachorum patris Benedicti caelibes coenobitae in loco celebri hac tempestate.