Latin
1.5 to 1.7
Abbo Floriacensis, Abbo Floriacensis (945/50 - 1004 A.d.) 1.5-7
Not analysed yet
III. Sed ut ad propositum revertamur: huic provinciae tam feraci, quam diximus Eastengle vocabulo nuncupari, praefuit sanctissimus deoque acceptus Edmundus, ex antiquorum Saxonum nobili prosapia oriundus, a primaevo tempore suae etatis cultor veracissimus fidei Christianae. Qui atavis regibus aeditus, cum bonis polleret moribus, omnium comprovincialium unanimi favore non tantum eligitur ex generis successione, quantum rapitur, ut eis praeesset sceptrigera potestate. Nam erat ei species digna imperio, quam serenissimi cordis iugiter venustabat tranquilla devotio. Erat omnibus blando eloquio affabilis, humilitatis gratia praecluis et inter suos coaevos mirabili mansuetudine residebat dominus absque ullo fastu superbiae. Iamque vir sanctus praeferebat in vultu, quod postea manifestatum est divino nutu: quoniam puer toto conamine virtutis arripuit gradum, quem divina pietas praesciebat martyrio finiendum. IV. Nactus vero culmen regiminis, quantae fuerit in subiectos benignitatis, quantae in perversos districtionis non est nostrae facultatis evolvere, qui eius minima, quo conveniret sermone non possumus expedire. Siquidem ita columbinae simplicitatis mansuetudine temperavit serpentinae calliditatis astutiam, ut nec antiqui hostis deciperetur simulatione fraudulenta, nec malignorum hominum reciperet contra iustitiam sententias, rem quam nesciebat diligentissime investigans; gradiensque via regia nec declinabat ad dexteram, extollendo se de meritis, nec ad sinistram, succumbendo vitiis humanae fragilitatis. Erat quoque egentibus dapsilis liberaliter, pupillis et viduis clementissimus pater, semper habens prae oculis dictum illius sapientis: "Principem te constituerunt? Noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis." Cumque tam conspicuis in Christo et ecclesia emineret bonorum actuum ornamentis, eius patientiam, sicut et sancti Iob, aggressus est experiri inimicus humani generis, qui eo bonis iustius invidet quo appetitu bonae voluntatis caret. V. Quocirca unum ex suis membris ei adversarium inmisit, qui omnibus quae habuerat undeunde sublatis ad impatientiam (si posset) erumpere cogeret, ut desperans Deo in faciem bene diceret. Fuit autem idem adversarius Hinguar vocabulo dictus, qui cum altero, Hubba nomine, eiusdem perversitatis homine, nisi divina inpediretur miseratione conatus est in exterminium adducere totius fines Britanniae. Nec mirum, cum venerint indurati frigore suae malitiae ab illo terrae vertice, quo sedem suam posuit, qui per elationem Altissimo similis esse concupivit. Denique constat iuxta prophetae vaticinium, quod ab aquilone venit omne malum, sicut plus aequo didicere, perperam passi adversos iactus cadentis tesserae, qui aquilonalium gentium experti sunt sevitiam: quas certum est adeo crudeles esse naturali ferocitate ut nesciant malis hominum mitescere, quandoquidem quidam ex eis populi vescuntur humanis carnibus, qui ex facto Graeca appellatione Anthropophagi vocantur. Talesque nationes abundant plurimae infra Scithiam prope Hyperboreos montes, quae antichristum, ut legimus, secuturae sunt ante omnes gentes, ut absque ulla miseratione pascantur hominum cruciatibus qui caracterem bestiae noluerint circumferre in frontibus. Unde iam inquietando Christicolas pacem cum eis habere nequeunt: maxime Dani, occidentis regionibus nimium vicini, quoniam circa eas piratycam exercent frequentibus latrociniis. Ex eorum ergo genere praedicti duces Hinguar et Hubba Nordanimbrorum primitus aggressi expugnare provinciam gravi depopulatione totam pervagantur ex ordine. Quorum pessimis conatibus nullus resistere potuit ex provincialibus quin multarentur merita supernae indignationis ira, agente ministro iniquitatis Hubba: quem, praeda facta, Hinguar reliquit ibi crudelitatis socium et a boreali parte orientali subito astans cum magna classe ad eius quandam civitatem latenter appulit. Quam ignaris civibus introgressus ignibus cremandam dedit, pueros senes cum iunioribus in plateis civitatis obviam factos iugulat et matronalem seu virginalem pudicitiam ludibrio tradendam mandat. Maritus cum coniuge aut mortuus aut moribundus iacebat in limine; infans raptus a matris uberibus, ut maior esset heiulatus trucidabatur coram maternis obtutibus. Furebat impius miles lustrata urbe, ardendo ad flagitium, quo posset placere tyranno, qui solo crudelitatis studio iusserat perire innoxios.