Latin
1.35 to 1.38
Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria 1.35-38
Not analysed yet
Nato itaque parvulo nostro, sorori mee commendato, Parisius occulte revertimur; et, post paucos dies, nocte secretis orationum vigiliis in quadam ecclesia celebratis, ibidem, summo mane, avunculo eius atque quibusdam nostris vel ipsius amicis assistentibus, nuptiali benedictione confederamur; moxque occulte divisim abscessimus, nec nos ulterius nisi raro latenterque vidimus, dissimulantes plurimum quod egeramus. Avunculus autem ipsius atque domestici eius, ignominie sue solatium querentes, initum matrimonium divulgare et fidem mihi super hoc datam violare ceperunt; illa autem e contra /f. 7rc/ anathematizare et iurare quia falsissimum esset. Unde vehementer ille commotus crebris eam contumeliis afficiebat. Quod cum ego cognovissem, transmisi eam ad abbatiam quandam sanctimonialium prope Parisius, que Argenteolum appellatur, ubi ipsa olim puellula educata fuerat atque erudita, vestesque ei religionis que conversationi monastice convenirent, excepto velo, aptari feci et his eam indui. Quo audito, avunculus et consanguinei seu affines eius opinati sunt me nunc sibi plurimum illusisse, et ab ea moniali facta me sic facile velle expedire. Unde vehementer indignati et adversum me coniurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem in secreta hospicii mei camera, quodam mihi serviente per pecuniam corrupto, crudelissima et pudentissima ultione punierunt, et quam summa ammiratione mundus excepit, eis videlicet corporis mei partibus amputatis quibus id quod plangebant commiseram. Quibus mox in fugam conversis, duo qui comprehendi potuerunt oculis et genitalibus privati sunt, quorum alter ille fuit supradictus serviens qui, cum in obsequio meo mecum maneret, cupiditate ad proditionem ductus est. DE PLAGA ILLA CORPORIS Mane autem facto, tota ad me civitas congregata, quanta stuperet ammiratione, quanta se affligeret lamentatione, quanto me clamore vexarent, quanto planctu /f. 7rd/ perturbarent, difficile, immo impossibile est exprimi. Maxime vero clerici ac precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris lederer passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer. Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et turpi casu hec humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto Dei iudicio in illa corporis mei portione plecterer in qua deliqueram; quam iusta proditione is quem antea prodideram vicem mihi retulisset; quanta laude mei emuli tam manifestam equitatem efferrent; quantam perpetui doloris contritionem plaga hec parentibus meis et amicis esset collatura; quanta dilatatione hec singularis infamia universum mundum esset occupatura. Qua mihi ulterius via pateret! qua fronte in publicum prodirem, omnium digitis demonstrandus, omnium linguis corrodendus, omnibus monstruosum spectaculum futurus. Nec me etiam parum confundebat, quod secundum occidentem legis litteram tanta sit apud Deum eunuchorum abhominatio, ut homines amputatis vel attritis testiculis eunuchizati intrare ecclesiam /f. 8va/ tanquam olentes et immundi prohibeantur, et in sacrificio quoque talia penitus animalia respuantur. Lib. Numeri, cap. LXXIIII: "Omne animal, quod est contritis, vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis, non offeretis Domino;" Deuteronomii, cap. XXI: "Non intrabit eunuchus, atritis vel amputatis testiculis, et absciso veretro ecclesiam Dei."