Latin
1.39 to 1.40
Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria 1.39-40
Not analysed yet
In tam misera me contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam devotio conversionis ad monastichorum latibula claustrorum compulit. Illa tamen, prius ad imperium nostrum sponte velata, et monasterium ingressa. Ambo itaque simul sacrum habitum suscepimus, ego quidem in abbatia sancti Dyonisii, illa in monasterio Argenteoli supradicto. Que quidem, memini, cum eius adolescentiam a iugo monastice regule tanquam intolerabili pena plurimi frustra deterrerent ei compacientes, in illam Cornelie querimoniam inter lacrimas et singultus prout poterat prorumpens ait: "O maxime coniux! O thalamis indigne meis, hoc iuris habebat In tantum fortuna capud? Cur impia nupsi, Si miserum factura fui? Nunc accipe penas Sed quas sponte luam." Atque in his verbis ad altare mox properat, et confestim ab episcopo benedictum velum ab altari tulit, et se monastice professioni coram omnibus alligavit. Vix autem de vulnere adhuc convalue /f. 8vb/ ram, cum ad me eonfluentes clerici tam ab abbate nostro quam a me ipso continuis supplicationibus efflagitabant, quatinus quod hucusque pecunie vel laudis cupiditate egeram, nunc amore Dei operam studio darem, attendens quod mihi fuerat a Domino talentum commissum, ab ipso esse cum usuris exigendum, et qui divitibus maxime hucusque intenderam, pauperibus erudiendis amodo studerem; et ob hoc maxime dominica manu me nunc tactum esse cognoscerem, quo liberius a carnalibus illecebris et tumultuosa vita seculi abstractus studio litterarum vaccarem, nec tam mundi quam Dei vere philosophus fierem. Erat autem abbatia illa nostra ad quam me contuleram secularis admodum vite atque turpissime, cuius abbas ipse quo ceteris prelatione maior tanto vita deterior atque infamia notior erat. Quorum quidem intolerabiles spurcitias ego frequenter atque vehementer modo privatim modo publice redarguens, omnibus me supra modum onerosum atque odiosum effeci. Qui ad cotidianam discipulorum nostrorum instantiam maxime gavisi occasionem nacti sunt, qua me a se removerent.