Latin
1.64 to 1.66
Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria 1.64-66
Not analysed yet
Quanto autem illuc maior scolarium erat confluentia et quanto duriorem in doctrina nostra vitam sustinebant, tanto amplius mihi emuli estimabant gloriosum et sibi ignominiosum. Qui cum cuncta que poterant /f. 13va/ in me egissent, omnia cooperari mihi in bonum dolebant; atque ita iuxta illud Jheronimi, "Me procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque ut Quintilianus ait: latentem invenit invidia". Quia apud semetipsos tacite conquerentes et ingemiscentes, dicebant: "Ecce mundus totus post eum abiit", nichil persequendo profecimus, sed magis eum gloriosum effecimus. Extinguere nomen eius studuimus, sed magis accendimus. Ecce in civitatibus omnia necessaria scolares ad manum habent, et civiles delicias contempnentes, ad solitudinis inopiam confluunt et sponte miseri fiunt." Tunc autem precipue ad scolarum regimen intolerabilis me compulit paupertas, cum "fodere non valerem et mendicare erubescerem". Ad artem itaque quam noveram recurrens, pro labore manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares autem ultro mihi quelibet necessaria preparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu vel cultura agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret. Cum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et lignis construentes melioraverunt. Quod cum in honore sancte Trinitatis esset fundatum ac postea dedicatum, quia tamen ibi profugus /f. 13vb/ ac iam desperatus divine gratia consolationis aliquantulum respirassem, in memoria huius beneficii ipsum Paraclitum nominavi. Quod multi audientes non sine magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc vehementer calumpniati sunt, dicentes non licere Spiritui sancto specialiter magis quam Deo patri ecclesiam aliquam assignari; sed vel soli Filio, vel toti simul Trinitati, secundum consuetudinem antiquam. Ad quam nimirum calumpniam hic eos error plurimum induxit, quod inter Paraclitum et Spiritum Paraclitum nichil referre crederent, cum ipsa quoque Trinitas et quelibet in Trinitate persona, sicut Deus vel adiutor dicitur, ita et Paraclitus, id est consolator, recte noncupetur, iuxta illud Apostoli: "Benedictus Deus et pater domini nostri Jhesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra," et secundum quod Veritas ait: "Et alium Paraclitum dabit vobis." Quid etiam impedit, cum omnis Ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti pariter consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diversa, quod domus Domini non ita Patri vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio? Quis titulum eius cuius est ipsa domus de fronte vestibuli radere presumat? Aut cum se Filius in sacrifitium Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter /f. 13rc/ ad Patrem orationes dirigantur et hostie fiat immolatio, cur eius precipue altare esse non videatur cui maxime supplicatio et sacrifitium agitur? Numquid rectius eius qui immolatur quam illius cui immolatur altare dicendum est? An melius Dominice crucis aut sepulchri vel beati Michaelis seu Johannis aut Petri vel alicuius sancti, qui nec ibi immolantur nec eis immolatur aut obsecrationes eis fiunt, altare quis esse profitebitur? Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant.