Latin
1.67 to 1.68
Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria 1.67-68
Not analysed yet
Sed fortasse dicat aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias vel altaria dedicanda, quod eius aliquod factum non existit quod specialem ei sollempnitatem tribuat. Sed hec profecto ratio ipsi hoc Trinitati aufert, et Spiritui sancto non aufert, cum ipse quoque Spiritus ex adventu suo propriam habeat Pentecostes sollempnitatem, sicut Filius ex suo natalis sui festivitatem; sicut enim Filius missus in mundum, ita et Spiritus sanctus in discipulos propriam sibi vendicat sollempnitatem. Cui etiam probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum videtur, si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus operationem. Nulli enim trium personarum speciale templum specialiter ascribit Apostolus, nisi Spiritui sancto; non enim /f. 13rd/ ita templum Patris, vel templum Filii dicit, sicut templum Spiritus sancti, in prima ad Corinthios, ita scribens: "Qui adheret Domino, unus Spiritus est." Item: "An nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?" Quis etiam divinorum sacramenta beneficiorum que in Ecclesia fiunt operationi divine gratie, que Spiritus sanctus intelligitur, nesciat specialiter ascribi? Ex aqua quippe et Spiritu sancto in baptismo renascimur et tunc primo quasi speciale templum Deo constituimur. In confirmatione quoque septiformis Spiritus gratia traditur, quibus ipsum Dei templum adornatur atque dedicatur. Quid ergo mirum si ei persone cui specialiter spirituale templum Apostolus tribuit, nos corporale assignemus? Aut cuius persone rectius ecclesia esse dicitur, quam eius cuius operationi cuncta que in ecclesia ministrantur beneficia specialiter assignantur? Non tamen hoc ita conicimus, ut cum Paraclitum primo nostrum vocaverimus oratorium uni ipsum persone nos dicasse fateamur, sed propter eam quam supra reddidimus causam, in memoria scilicet nostre consolationis, quamquam si illo quoquo, quo creditur, modo id fecissemus, non esset rationi adversum, licet consuetudini incognitum.