Latin
1.69 to 1.73
Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria 1.69-73
Not analysed yet
DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM Hoc autem loco me corpore latitante, sed fama tunc maxime universum mundum /F. 14va/ perambulante et illius poetici figmenti quod Equo dicitur instar penitus retinente, quod videlicet plurimum vocis habet sed nichil substantie, priores emuli, cum per se iam minus valerent, quosdam adversum me novos apostolos, quibus mundus plurimum credebat, excitaverunt; quorum alter regularium canonicorum vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Hii predicando per mundum discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus contemptibilem ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me averterent, et si qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus metu illorum dissimularent. Deus ipse mihi testis est, quotiens aliquem ecclesiasticarum personarum conventum adunari noveram, hoc in dampnationem meam agi credebam. Stupefactus ilico quasi supervenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi hereticus aut prophanus in conciliis traherer aut sinagogis. Atque ut de pulice ad leonem, de formica ad elefantem comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur emuli mei quam beatum olim Athana /f. 14vb/ sium heretici. Sepe autem, Deus scit, in tantam lapsus sum desperationem, ut Christianorum finibus excessis ad gentes transire disponerem, atque ibi quiete sub quacunque tributi pactione inter inimicos Christi christiane vivere. Quos tanto magis propitios me habiturum credebam quanto me minus christianum ex imposito mihi crimine suspicarentur, et ob hoc facilius ad sectam suam inclinari posse crederent. DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM Cum autem tantis perturbationibus incessanter affligerer atque hoc extremum mihi superesset consilium ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem, occasionem quandam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in Christianos atque monachos gentibus longe seviores atque peiores. Erat quippe in Britannia minore, in episcopatu Venecensi, abbatia quedam sancti Gildasii Ruiensis, pastore defuncto desolata. Ad quam me concors fratrum electio cum assensu principis terre vocavit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus facile impetravit; sicque me Francorum invidia ad Occidentem sicut Jheronimum Romanorum expulit ad Orientem. Numquam enim huic rei, sciat Deus, acquievissem, nisi ut quocunque modo has quas incessanter sustinebam opp /f. 14rc/ ressiones, ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara et terre lingua mihi incognita erat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum vita omnibus fere notissima, et gens terre illius inhumana atque incomposita. Sicut ergo ille, qui imminente sibi gladio perterritus in precipitium se collidit et ut puncto temporis mortem unam differat aliam incurrit, sic ego ab uno periculo in aliud scienter me contuli; ibique ad horrisoni undas Occeani, cum fugam mihi ulterius terre postremitas non preberet, sepe in orationibus meis illud revolvebam: "A finibus terre ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum."