Latin
1.1 to 1.6
Abelard, Dialogus 1.1-6
Not analysed yet
Aspiciebam in visu noctis et ecce: viri tres diverso tramite venientes coram me astiterunt, quos ego statim iuxta visionis modum, cuius sint professionis vel cur ad me venerint, interrogo. "Homines", inquiunt, "sumus diversis fidei sectis innitentes. Unius quippe Dei cultores esse nos omnes pariter profitemur diversa tamen fide et vita ipsi famulantes. Unus quippe nostrum gentilis ex his, quos philosophos appellant, naturali lege contentus est. Alii vero duo Scripturas habent, quorum alter Iudaeus, alter dicitur Christianus. Diuautem de diversis fidei nostrae sectis invicem conferentes atque contendentes tuo tandem iudicio cessimus." Ego super haec itaque vehementer admirans, quis in haec ipsos induxerit vel congregaverit, quaero, et maxime, cur in haec me iudicem elegerint. Respondens autem Philosophus: "Mea", inquit, "opera hoc est inceptum, quoniam id suum est philosophorum, rationibus veritatem investigare et in omnibus non opinionem hominum, sed rationis sequi ducatum. Nostrorum itaque scholis corde intentus et tam ipsorum rationibus quam auctoritatibus eruditus ad moralem tandem me contuli philosophiam, quae omnium finis est disciplinarum, et propter quam cetera omnia praelibanda iudicavi. Hic de summo bono et de summo malo et de his, quae vel beatum hominem vel miserum faciunt, quoad potui, instructus statim apud me diversas etiam fidei sectas, quibus nunc mundus divisus est, studiose scrutatus sum et omnibus inspectis et invicem collatis illud sequi decrevi, quod consentaneum magis sit rationi. Contuli me igitur ad Iudaeorum quoque et Christianorum doctrinam et utrorumque fidem et leges sive rationes discutiens. Comperi Iudaeos stultos, Christianos insanos, ut cum salva pace tua, qui Christianus diceris, ista loquar. Contuli diu cum utrisque et nostrae collationis altercatione nondum finem adepta partium suarum rationes tuo committere decrevimus arbitrio. Te quippe nec philosophicarum rationum vires nec utriusque legis munimenta latere novimus. Christiana namque professio sic propria lege nititur, quam Novum nominant Testamentum, ut respuere tamen non praesumat antiquum et utriusque lectioni maximum impendat studium. Aliquem nobis iudicem oportebat eligere, ut altercatio nostra finem acciperet, nec quemquam nisi in aliqua harum trium sectarum reperire potuimus." Ac deinde tamquam adulationis oleum vendens et caput meum hoc unguento demulcens statim intulit: "Quanto igitur ingenii te acumine et quarumlibet scientia Scripturarum fama est praeeminere, tanto amplius in hoc iudicio favendo sive defendendo constat valere et cuiuscumque nostrum rebellioni satisfacere posse. Quod vero ingenii tui sit acumen, quantum philosophicis et divinis sententiis memoriae tuae thesaurus abundet, praeter consueta scholarum tuarum studia, quibus in utraque doctrina prae omnibus magistris etiam tuis sive ipsis quoque repertarum scientiarum scriptoribus constat te floruisse, certum se nobis praebuit experimentum opus illud mirabile theologiae, quod nec invidia ferre potuit nec auferre praevaluit, sed gloriosius persequendo effecit."