Latin
1.7 to 1.9
Abelard, Dialogus 1.7-9
Not analysed yet
Tum ego: "Non ambio" inquam, "huius honoris gratiam, quam mihi reservastis, ut sapientibus scilicet omissis stultum pro iudice statueretis. Namet ego similis vestri vanis huius mundi contentionibus assuetus non grave perferam audire, quibus oblectari consuevi. Tu tamen, philosophe, qui nullam professus legem solis rationibus cedis, non pro magno aestimes, si in hoc congressu praevalere videaris. Tibi quippe ad pugnam duo sunt gladii, alii vero uno tantum in te armantur. Tu in illos tam scripto quam ratione agere potes; illi vero tibi, quia legem non sequeris, de lege nihil obicere possunt, et tanto etiam minus in te rationibus possunt, quanto tu amplius rationibus assuetus philosophicam uberiorem habes armaturam. Quia tamen hoc ex condicto et pari statuistis consensu et de viribus vestris singulos vestrum confidere video, nequaquam ausibus vestris nostra erubescentia inferet repulsam, praesertim cure ex his aliquam percipere me credam doctrinam. Nulla quippe, ut quidam nostrorum meminit, adeo falsa est doctrina, ut non aliqua intermisceat vera, et nullam adeo frivolam esse disputationem arbitror, ut non aliquod habeat documentum. Unde et ille maximus sapientum in ipso statim Proverbiorum suorum exordio lectorem sibi attentum praeparans ait: Audiens sapiens sapientior erit, intelligens gubernaculum possidebit. Et Iacobus apostolus: Sit, inquit, omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Assentiunt de nostro assensu gratulantes. Philosophus: "Meum est", inquit, "primum ceteros interrogare, qui et naturali lege, quae prima est, contentus sum. Ad hoc vos ipse congregavi, ut de superadditis inquirerem scriptis. Prima, inquam, non solum tempore, verum etiam natura. Omne quippe simplicius naturaliter prius est multipliciori. Lex vero naturalis, id est scientia morum, quam ethicam dicimus, in solis consistit documentis moralibus. Vestrarum autem legum doctrina his quaedam exteriorum signorum addidit praecepta, quae nobis omnino videntur superflua, de quibus etiam suo loco nobis est conferendum." Annuunt utrique philosopho priorem in huius pugnae congressu locum. Tum ille: "Unum", inquit, "primo vos simul interrogo, quod ad vos pariter attinere video, qui maxime scripto nitimini, utrum videlicet in has fidei sectas ratio vos induxerit aliqua an solam hic hominum opinionem ac generis vestri sectemini amorem. Quorum quidem alterum, si sit, maxime est probandum, sicut alterum penitus improbandum. Quod tamen verum postremum esse nullius hominis discreti conscientiam credo negare. Ita namque singulis hominibus proprii generis et eorum, cum quibus educantur, insitus est amor, ut contra eorum fidem quidquid dicatur, abhorreant; et consuetudinem in naturam vertentes, quidquid didicerunt pueri, obnixe tenent adulti, et antequam ea, quae dicuntur, capere valeant, credere se affirmant, ut enim et poeta meminit: Quo semel est imbuta recens, servabit odorem resta diu.