Latin
1.106 to 1.108
Abelard, Dialogus 1.106-108
Not analysed yet
Christianus: Adiunge et quod patet et legem naturalem suscitatam esse et perfectam morum disciplinam, qua vos, ut dicitis, sola nitimini et ad salvandum sufficere creditis, nonnisi ab ipso traditam fuisse, a quo tamquam vera sophia, id est sapientia Dei, quicumque instructi sunt, veri sunt dicendi philosophi. Philosophus: Atque utinam, ut dicis, sic convincere possis, ut ab ipsa, ut dicitis, suprema sapientia, quam Graece logon, Latine Verbum Dei vocatis, vos vere logicos et verborum rationibus exhibeatis esse armatos! Nec illud Gregorii vestri me miserorum commune refugium praetendere praesumatis. "Fides", inquit, "non habet meritum, cui ratio humana praebet experimentum." Quia enim apud vos fidem, quam astruunt, disserere non sufficiunt, statim ad suae imperitiae solatium hoc Gregorianum assumunt. Quod quidem iuxta eorum opinionem quid aliud agit, nisi ut quibuslibet fidei praedicationibus aeque stultis sicut et sanis acquiescamus? Si enim fides ratione minime sit discutienda, ne meritum amittat, nec, quid credi oporteat, animi iudicio sit discutiendum, sed statim his, quae praedicantur, assentiendum, quoscumque errores praedicatio seminet, suscipere nihil refert, quia nihil licet ratione refellere, ubi rationem non licet adhibere. Dicat idolatra de lapide vel ligno vel qualibet creatura: Hic est Deus verus, Creator coeli et terrae; vel quamlibet patentem abominationem praedicet, quis eam valebit refellere, si de fide nihil sit discutiendum ratione? Statim arguenti se et maxime Christiano id, quod praemissum est, obiciet: "fides non habet meritum", etc. Statim Christianus ex ipsa sua defensione confundetur dicens eius penitus rationes in talibus audiendas non esse, ubi eas ipse penitus induci prohibet, nec eum aliquem rationibus de fide recte impugnare, qui se impugnare minime permittat. Christianus: Utait ille maximus sapientum: "Sunt viae hominis, quae videntur rectae, novissima autem eius deducunt ad mortem." Sic et plerumque rationes videntur, hoc est rationabiliter et convenienter aliqua dici, cum minime ita sit.