Latin
1.109 to 1.110
Abelard, Dialogus 1.109-110
Not analysed yet
Philosophus: Quid et de ipsis, quae pro auctoritatibus habentur? Nonne in ipsis plurimum erratur? Alioquin non essent tot fidei sectae diversae, si eisdem omnes auctoritatibus uterentur. Sed prout quisque propria ratione deliberat, singuli, quas sectantur auctoritates, eligunt. Alioquin indifferenter omnium Scripturarum sententiae essent suscipiendae, nisi ratio, quae naturaliter prior eis est, de ipsis prius haberet iudicare. Nam et ipsi, qui scripserunt non nisi ex ratione, qua eorum abundare videntur sententiae, auctoritatem, hoc est credendi statim eis meruerunt dignitatem. Adeo autem ipsorum quoque iudicio auctoritati ratio praeponitur, ut, sicut vester meminit Antonius: "cum humanae rationis sensus inventor fuerit litterarum, cui sensus est incolumis, ei minime necessariae sint litterae." Quae in omni philosophica disputatione ita novissimum aut nullum obtinere censetur locum, ut ea, quae a rei iudicio, id est ab auctoritate ducuntur argumenta, eos omnino inducere pudeat, qui de propriis viribus confidentes alienae opis refugium dedignantur. Unde bene philosophi talium argumentorum locos, cum ad eos orator magis quam Philosophus confugere cogitur, omnino extrinsecos et a re disiunctos et ab omni virtute destitutos iudicaverunt, utpote in opinione potius quam in veritate consistentes et nullo ingenii artificio ad suorum inventionem argumentorum egentes, cum is, qui ea inducit, non suis, sed alienis utatur verbis. Unde et Boetius vester tam Themistianam quam Tullianam locorum divisionem in Topicis suis complectens: "A rei iudicio", inquit, "quae sunt argumenta, quasi testimonium praebent, et sunt inartificiales loci atque omnino disiuncti nec rem potius quam opinionem iudiciumque sectantes." Rursus idem de eodem loco secundum Tullium: "Restat locus", ait, "quem extrinsecus dixit assumi. Hic iudicio nititur et auctoritate et totus probabilis est nihil continens necessarium." Et post aliqua: "Hic vero locus extrinsecus dicitur esse constitutus, quoniam non de his, qui praedicati vel subiecti sunt, terminis sumitur, sed ab extrinsecus posito iudicio venit. Hinc etiam inartificialis et expers", ait, "vocatur, quoniam hinc non sibi ipse conficit argumentum orator, sed praeparatis positisque utitur testimoniis." Quod vero dixisti in rationibus quoque discernendis sive cognoscendis nonnumquam errari, verum utique est atque liquidum. Sed hoc eis accidit hominibus, qui rationalis peritia philosophiae et argumentorum carent discretione; quales se Iudaei profitentur esse, qui pro argumentis signa requirunt, et quicumque suum in dictis alterius praesidium ponunt; tamquam de auctoritatis vel scripto absentis facilius iudicetur quam de ratione vel sententia praesentis, et sensus illius melius quam istius possit inquiri. Dum vero, quantum valemus, de nostra solliciti salute Deum inquirimus, eius utique supplet gratia, quod nostra non sufficit opera, et volentes adiuvat, ut possint, qui hoc ipsum etiam inspirat, ut velint. Et qui saepe invitos trahit, volentes non reicit et nitenti porrigit dexteram, cuius arguere non potest negligentiam. De quo vos ipsa, quam dicitis, veritas securos Christus efficiens congrua similitudine praemissa subintulit: Petite, et accipietis, quaerite, et invenietis, pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperitur. Quae quidem memini praecedentia verba Augustinus exponens quodam suo tractatu De misericordia inquit: "Petite orando, quaerite disputando, pulsate orando." Unde et artem disputandi secundo De ordine libro ceteris praeferens disciplinis, et tamquam ipsa sola sciat vel scientes faciat, eam commendans ait: