Latin
1.131 to 1.138
Abelard, Dialogus 1.131-138
Not analysed yet
Christianus: Quid, si sumus? Philosophus: Utique beatiores, quia meliores. Christianus: Illam, ut dixi, vitam pro meritis tamquam debitam exspectatis, tamquam hic cum vitiis pugna sit, ibi victoriae corona. Philosophus: Ita omnibus patens est. Christianus: Quo igitur modo ibi merces recipienda est agonum, si felicius ibi non sit vivendum nec illa vita sit praesenti melior ac beatior? Quod si illa, quam haec beatior sit, prorecto et qui ea fruuntur, beatiores quam hic esse videntur. Philosophus: Utique beatiores, ut dixi, si meliores. Aliter nequaquam recipimus. Nec enim, qui coronam adeptus est, majore igitur praeditus est virtute, quam antea fuerit in certamine, nec eius fortitudo maior est facta, licet magis numquam prius sit probata vel cognita, immo ex ipso gravamine conflictus fortassis diminuta; nec triumphantis quam pugnantis est vita melior, quamquam suavior. Christianus: Egestatem, infirmitatem, mortem et ceteras adversitatum vel passionum molestias tam vestri quam nostri doctores et pariter universimalisconnumerant; et propter illa, quae virtutibus contraria sunt, tam a nimae quam corporis multa sunt vitia, quae nihilominus inter mala sunt reputanda, ut claudicatio corporis sive caecitas, hebetudo mentis vel obliviositas. De contrariis quidem Aristoteles in Categoriis suis disserens: "Contrarium", inquit, "bono quidem ex necessitate est malum; hoc autem palam est per singulorum inductionem: ut sanitati languor et iustitiae iniustitia et fortitudini debilitas. Similiter autem et in aliis. Malo autem aliquando quidem bonum est contrarium, aliquando malum. Egestati enim, cum sit malum, superabundantia contraria est, cum sit ipsa malum. Sed in paucis hoc tale quislibet inspiciet. In pluribus vero semper malum bono contrarium est." Et in Topicis suis Tullius, cum a contrariis locum assignaret: "Si bona est", inquit, "sanitas, mala est aegritudo": Ipse etiam Dominus de pace, quam oboedientibus tribuit, et de persecutionibus, quam rebellibus immittit, per prophetam ait: Ego, Dominus, faciens bonum et creans malum. Et in Evangelio Dominus de terrenis bonis etmalisad divitem ait: Recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Ille quoque vester prius et postea noster Augustinus mortem malam astruit. "Sicut lex", inquit, "non est malum, quoniam auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est, quoniam auget patientium gloriam et efficit martyres. Lex quidem bona est, quia prohibitio est peccati.