Latin
1.139 to 1.142
Abelard, Dialogus 1.139-142
Not analysed yet
Morsautem mala, quia stipendium peccati. Sed quem ad modum iniusti male etiam utuntur bonis, ita etiam iusti bene utanturmalis. Hinc fit, ut etmalimale lege utantur, quamvis lex sit bonum, et boni bene moriantur, quamvis sit mors malum." Philosophus: Quorsum, obsecro, ista? Christianus: Ut eam, inquam, meliorem esse vitam intelligas, quam et ab istismalisomnino constat esse immunem et in tantum a peccato prorsus remotam, ut non solum ibi non peccetur, sed nec peccari possit. Quae nisi melior vita praesente sit aut magis placeat, frustra est in retributione posita. Sin autem magis placet nec melior est, irrationabiliter huic praefertur, et qui eam plus desiderant, indiscrete agunt. Philosophus: Certe, ut verum fatear, nunc te primum philosophum comperior, nec tam manifestae rationi impudenter convenit adversari. Sed ibi potius quam hic iuxta propositam rationem tuam summum est hominis bonum exspectandum. Et fortassis hoc fuit Epicuri sententia summum bonum voluptatem dicentis, quoniam videlicet tanta est animae tranquillitas, ut nec exterius eam corporalis afflictio nec interius mentem aliqua peccati conscientia inquietet vel vitium obstet, ut optima eius voluntas omnino compleatur. Quamdiu autem voluntati nostrae aliquid obsistit vel deest, vera beatitudo nequaquam est. Quod utique semper evenit, dum hic vivitur, et anima terreni corporis mole gravata et quasi carcere quodam conclusa vera non fruitur libertate. Quis enim aliquando non desideret calorem, dum nimium friget, vel e converso, aut serenum, dum pluvia gravatur, aut ad esum vel indumentum saepe amplius, quam habeat? Innumerabilia sunt et alia, quae si manifestae veritati non resistamus, nobis nolentibus ingeruntur vel volentibus denegantur. Si autem, ut se ratio habet, illud vitae futurae bonum nobis summum aestimandum est, puto viam, qua illuc pervenitur, virtutes esse, quibus hic adornamur. De quibus postmodum diligentius nobis conferendum erit.