Latin
1.143
Abelard, Dialogus 1.143
Not analysed yet
Christianus: Ecce ad hoc disputatio nostra perducta est, ut summum hominis bonum sive ipsum, ut dictum est, finem boni futurae vitae beatitudinem et, qua illuc pervenitur, viam virtutes ponamus. Sed prius de hoc summo bono nostram, id est Christianam, cum vestris conferre volo disciplinam, ut, quae huius boni doctrinam vel exhortationem habet uberiorem, tamquam perfectior habeatur et ei amplius obtemperetur. De veteri autem lege, qua Iudaei gloriantur, te optime arbitraris monstrasse nullum ibi praemium huius beatitudinis promissum fuisse nec inde aliquam ibi exhortationem adhibitam esse. Dominus autem Iesus, cum novum traderet testamentum, in ipso statim exordio tale doctrinae suae fundamentum collocavit, quod et ad contemptum mundi et ad huius beatitudinis desiderium pariter incitaret, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et post aliqua: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et si diligenter attendamus ad haec, universa eius praecepta vel exhortationes adhibentur, ut spe illius supernae et aeternae vitae omnia contemnantur prospera sive tolerentur adversa. Quod nequaquam arbitror vestros attigisse doctores aut ad hunc finem boni vestros animos aeque invitasse. Quod si tales erant, assigna universa ethicae vestrae percurrens instituta, aut si assignare non possis, tanto doctrinam Christi perfectiorem atque meliorem esse fatearis, quanto nos causa vel spe meliori ad virtutes adhortatur, cum vos potius virtutes vel earum contraria propter se ipsa magis quam propter aliud appeti vel vitari debere censeatis. Unde et illa honesta vel inhonesta vocari haec debere censetis. Honestum quippe dicitis, quod per se ipsum placet et propter se ipsum, non propter aliud est appetendum, sicut e contrario inhonestum, quod ex propria turpitudine est fugiendum. Quae enim propter aliud vel appetenda sunt vel vitanda, ea potius utilia vel inutilia nuncupatis.