Latin
1.15 to 1.22
Abelard, Dialogus 1.15-22
Not analysed yet
Philosophus: Assentio. Iudaeus: Hoc autem unum ante collationis nostrae conflictum praemonere te volo, ne, si forte simplicitatem meam philosophicarum veritate rationum superare videaris, te nostros ideo vicisse glorieris nec imbecillitatem unius homunculi ad populi totius convertas ignominiam nec ex hominis vitio fidem redarguas nec eam calumnieris erroneam, quod ego eam disserere minus sufficiam. Philosophus: Et hoc quoque provide satis videtur esse dictum, sed nulla est necessitate praemissum, cum me videlicet ad veritatis inquisitionem, non ad elationis ostentationem laborare non dubitetis nec ut sophistam corrixari, sed ut philosophum rationes scrutari, et (quod est maximum) me salutem animae venari. Iudaeus: Dominus ipse, qui hunc zelum tibi visus est inspirasse, ut pro salute animae tuaetantaeum inquiras sollicitudine, nobis hanc conferat collationem, per quam eum salubriter possis invenire. Nunc me ad interrogata, prout ipse concesserit, superest respondere. Philosophus: Sic profecto convenit iuxta propositi nostri condictum. Iudaeus: Omnes quidem homines, dum parvuli sunt nec adhuc discretionis aetate pollent, constat eorum hominum fidem vel consuetudinem sequi, cum quibus conversantur, et eorum maxime, quos amplius diligunt. Postquam vero adulti sunt, ut proprio regi possint arbitrio, non alieno, sed proprio committi iudicio debent, nec tam opinionem sectari quam veritatem scrutari convenit. Haec autem ideo praelibavi, quia fortasse primo ad hanc fidem nos carnalis originis affectus induxerit et consuetudo, quam primo novimus. Sed iam nos hic ratio detinet potius quam opinio. Philosophus: Hanc nobis obsecro rationem aperi, et sufficit. Iudaeus: Lex ista, quam sequimur, si, ut credimus, a Deo nobis data sit, arguendi non sumus ei obtemperando, immo de obedientia remunerandi, et qui eam contemnunt, vehementer errant; quod si vos eam cogere non possumus a Deo datam fuisse, nec vos hoc refellere valetis. Ut autem ex humanae consuetudine vitae sumamus exemplum, da mihi, obsecro, consilium!