Latin
1.10 to 1.14
Abelard, Dialogus 1.10-14
Not analysed yet
Quales quidem philosophorum quidam arguit dicens: "Neve, si quid in puerilibus disciplinis acceperint, id sacrosanctum iudicent, quoniam quidem res teneris auribus accommodatas saepe philosophiae senior tractatus eliminat." Quod enim mirabile est, cum per aetatum seriem et temporum successionem humana in cunctis rebus ceteris intelligentia crescat, in fide, cuius errori summum periculum imminet, nullus est profectus. Sed aeque minores ut maiores, aeque rustici ut litterati de hac sentire asser untur, et ille firmissimus in fide dicitur, qui communem populi non excedit sensum. Quod profecto inde certum est accidere, quod nemini apud suos, quid sit credendum, licet inquirere nec de his, quae ab omnibus dicuntur, impune dubitare. Pudet namque homines de his se interrogari, de quibus respondere non sufficiunt. Nemo quippe libenter ad conflictum accedit, qui de propriis viribus diffidit, et ultroneus currit ad pugnam, qui victoriae sperat gloriam. Hi etiam in tantam saepe prorumpunt insaniam, ut, quod se non posse intelligere confitentur, credere se profiteri non erubescant, quasi in prolatione verborum potius quam in comprehensione animi fides consistat et oris ipsa sit magis quam cordis. Qui hinc quoque maxime gloriantur, cumtantacredere videntur, quae nec ore disseri nec mente concipi valeant. Quos etiam adeo praesumptuosos et elatos facit propriae sectae singularitas, ut, quoscumque a se viderint in fide divisos, a misericordia Dei iudicent alienos et omnibus aliis condemnatis solos se praedicent beatos. Diuitaque hanc ego generis humani caecitatem arque superbiam considerans ad divinam me contuli misericordiam suppliciter et iugiter eam implorans, ut detantaerrorum voragine et tam miserabili Charybdi me dignetur educere atque ad portam salutis de tantis procellis dirigere. De quo etiam nunc me videtis sollicitum et responsionum vestrarum documentis tamquam discipulum vehementer intentum. Iudaeus: Duos quidem simul interrogasti, sed duos simul respondere non convenit, ne multitudo loquentium praepediat intellectum. Respondebo, si placet, ego primus, quia primi nos in cultum Dei venimus vel primam legis suscepimus disciplinam. Frater vero iste, qui se Christianum profitetur, ubi me deficere vel minus sufficere conspexerit, imperfectioni meae, quod defuerit, supplebit. Qui quasi duo cornua in duobus gerens Testamentis, quibus armatus validius hosti resistere poterit et dimicare.