Latin
1.164 to 1.167
Abelard, Dialogus 1.164-167
Not analysed yet
Christianus: Ecce secundum te summum bonum illa supernae vitae quies intelligenda est, sicut e contrario summum malum illa malorum damnatio futura. Quorum utrumque, sicut meministi, ipsi nostris acquirimus meritis, per quae videlicet quasi quibusdam viis illuc pervenitur. Philosophus: Ita aestimo, et planum est. Nulla quippe his, qui naturalem amplectantur legem, sententia firmior habetur, quam ut virtus ad beatitudinem sufficiat et, quod solae faciant virtutes beatum, nulla alia quisquam via hoc nomen adipiscitur. Sic e contrario nullum vere miserum, nisi ex vitiis, fieri constat. Unde sicut illas ad summum bonum, sic ad summum malum has esse vias constat. Christianus: Quoniam nunc aliquantum ad summum hominis bonum sicut et ad summum eius malum accessisse videris et eorum insuper vias attigisti, libet paululum obiectionum vestrarum habenas cursui tuo relaxare, quo facilius ad propositi tui metam pervenias et de consummatione operis verius atque perfectius diiudicari queas. Ostenso itaque, quid tu summum hominis bonum seu summum ipsius malum dicas, superest, ut has quoque eorum, quas dixisti vias, virtutes scilicet ac vitia diligenter definias atque distinguas, ut eo amplius vel appetantur vel vitentur, quo melius cognoscuntur. Philosophus: "Virtus", inquiunt, "est habitus animi optimus"; sic e contrario vitium arbitror esse habitum animi pessimum; habitum vero hunc dicimus, quem Aristoteles in Categoriis distinxit, cum in habitu et dispositione primam qualitatis speciem comprehendit. Est igitur habitus qualitas rei non naturaliter insita, sed studio ac deliberatione conquisita et difficile mobilis. Unde hanc, quam naturalem in quibusdam castitatem nominant, ex corporis videlicet frigiditate vel aliqua complexione naturae, quae nullam unquam concupiscentiae pugnam sustinet, de qua triumphet, nec meritum obtinet, nequaquam virtutibus connumeramus, vel quaecumque animi qualitates facile sunt mobiles. Ubi quippe non est aliqua repugnantiae pugna, non est superantis virtutis corona, iuxta illud etiam magni vestri philosophi: Non coronabitur, qui non legitime certaverit. Hinc et illud ipsius Philosophiae ad Boetium in libro quarto Consolationis suae: "Ex quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur adversis." Hic etiam virtutem omnem difficile mobilem esse asserens, cum in praedicto qualitatis tractatu Aristotelem exponeret scientias et virtutes inter habitus collocantem: "Virtus enim", inquit, "nisi difficile mutabilis non est. Neque enim, qui semel iuste iudicat, iustus est, neque, qui semel adulterium facit, est adulter, sed cum ista voluntas cogitatioque permanserit." Optimus vero est ille animi habitus, qui ad verae beatitudinis meritum nos informat, quales sunt singulae virtutis species, quas alii plures, alii pauciores statuerunt. Socrates quidem, per quem primum vel maxime moralis disciplinae studium convaluit, quattuor virtutis species distinguit: Prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Nonnulli vero prudentiae discretionem matrem potius sive originem virtutum quam virtutem nominant. Prudentia quippe est haec ipsa morum scientia, quae, ut tractatus ethicus tradit, rerum bonarum et malarum scientia dicitur, hoc est ipsa bonorum discretio sive malorum, quae videlicet in se ipsis proprie bona dicenda sunt aut mala. Quaedam etenim bona aut mala ex se ipsis proprie et quasi substantialiter dicuntur, utpote virtutes ipsae vel vitia; quaedam vero per accidens et per aliud. Veluti operum nostrorum actiones, cum in se sint indifferentes, ex intentione tamen, ex qua procedunt, bonae dicuntur aut malae. Unde et saepe, cum idem a diversis agitur vel ab eodem in diversis temporibus, pro diversitate tamen intentionum idem opus bonum dicitur atque malum. Quae vero substantialiter et ex propria natura bona dicuntur aut mala, ita impermixta perenniter manent, ut, quod semel bonum est, malum numquam fieri possit, vel e converso. Horum itaque discretio tam bonorum scilicet quam malorum prudentia dicitur. Quae quidem discretio, quia aeque perversis ut bonis inesse potest hominibus nec meritum habet, nequaquam virtus vel optimus animi habitus recte dicitur. Unde Aristoteles a virtutibus sc ientlas distinguens cum in praedicto qualitatis tractatu De habitu exempla subiceret: "Tales", inquit, "sunt scientiae vel virtutes." Quem quidem locum Boetius exponens ait: "Aristoteles enim virtutes non putat scientias ut Socrates." Sic et ille, ut iam supra memini, prius noster et postmodum vester Augustinus quandoque virtutis nomen usque ad fidem etiam et spem extendit, quandoque ad solam caritatem contrahit, quae videlicet propria et specialis est bonorum, cum ceterae duo tam reprobis quam electis sint communes. Scriptum quippe est: Fides sine operibus otiosa est; et: spes impiorum peribit. Sicut autem fides aut spes sine operibus inutiles aut potius nocivae nobis efficiuntur, ita etiam prudentia. Magis quippe rei sumus vel dum scienter, quod faciendum est, vitamus, vel, quod non est, agimus, quam si hoc per ignorantiam contingeret, quae videlicet aliquam excusationem praetendere posset. Unde et illud est, quod nostis: Servus sciens et non faciens voluntatem domini sui, vapulabit multis. Et alibi: "Melius esset non nosse viam veritatis, quam post agnitam retrorsum abire." Prudentia itaque sicut fides vel spes, quaemalisaeque ut bonis hominibus conveniunt, non tam virtutes dicendae sunt quam ducatum quendam vel incitamentum ad virtutes praebere.