Latin
1.168 to 1.170
Abelard, Dialogus 1.168-170
Not analysed yet
Christianus: Hoc ad praesens de prudentia satis esse arbitror. Nunc ad reliquas, ut Socrati placet, virtutes superest te meare. Philosophus: Iustitia itaque virtus est communi utilitate servata suam cuique tribuens dignitatem, haec est ea virtus, qua volumus unumquemque habere id, quo dignus est, si hoc commune non inferat damnum. Saepe etenim contingit, ut dum alicui pro meritis sua reddimus, quod singulariter in uno agitur, commune inferat damnum. Ne itaque pars toti, singularitas praeiudicet communitati, adiunctum est "communi utilitate servata". Ad hunc quippe finem omnia, quae gerimus, recte referri convenit, ut in omnibus scilicet non tam proprium quisque bonum quam commune attendat, nec tam rei familiari quam publicae provideat, nec tam sibi quam patriae vivat. Unde et ille primus et maximus moralis philosophiae doctor Socrates cuncta in commune redigi et ad commune commodum censuit applicari, ut uxores quoque communes esse institueret, ita scilicet, ut nemo proprios recognosceret liberos; hoc est, non tam sibi eos quam patriae crederent generatos, ut haec videlicet communitas uxorum non in usu carnis, sed in fructu prolis accipiatur. Quod tam verbo quam opere Aulus proprium occidendo filium posterorum memoriae reliquit in exemplum, eum se, inquiens, non Catilinae adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genuisse. Hic vero iustitiae zelo accensus nec in filio filium suum, sed hostem patriae considerans praedictam iustitiae definitionem non tam ore quam manu exhibuit. Quisquis igitur in hac constans est voluntate, quam diximus, ut ab ea facile dimoveri non possit, virtute pollet iustitiae etiamsi fortitudine et temperantia nondum sit consummatus. Sed quia, quod difficile amittitur, recedere tamen nonnumquam grandi aliqua interveniente causa cogitur, sicut haec ipsa bona voluntas, quae iustitia dicitur, timore aliquo vel cupiditate evanescit, contra timorem fortitudo, contra cupiditatem temperantia est necessaria. Timor quippe rei, quam nolumus, vel cupiditas eius, quam volumus, si tantae sint, ut rationi praevaleant, facile a bono proposito mentem retrahunt et in contraria ducunt. Unde adversus timorem fortitudo clipeum, adversus cupiditatem temperantia sumit frenum, ut, quae scilicet per virtutem iustitiae iam volumus, per has etiam roborati implere potentes simus, quantum in nobis est. Unde utramque harum quandam animi firmitatem et constantiam dicimus, quibus potentes efficimur ad hoc, quod per iustitiam volumus, exsolvendum. Quarum quidem contraria quaedam infirmitates animi et impotentiae vitiis resistendi recte nominantur, ut ignavia sive pusillanimitas, quae remissum hominem reddunt, et intemperantia, quae nos in obscenas voluptates vel turpia desideria resolvit. Est quidem fortitudo considerata, id est rationabilis laborum perpessio et periculorum susceptio. Haec est ea virtus, quae promptos nos efficit ad suscipienda pericula vel tolerandos labores, prout opportunum est; quod maxime pendet de amore iustitiae, quem bonum zelum dicimus in propulsandis videlicet aut vindicandismalis.