Latin
1.196 to 1.210
Abelard, Dialogus 1.196-210
Not analysed yet
Ipsae quoque leges, quas divinas dicitis, Vetus scilicet ac Novum Testamentum, quaedam naturalia tradunt praecepta, quae moralia dicitis, ut diligere Deum vel proximum, non adulterari, non furari, non homicidam fieri; quaedam vero quasi positivae iustitiae sint, quae quibusdam ex tempore sunt accommodata, ut circumcisio Iudaeis et baptismus vobis et pleraque alia, quorum figuralia vocatis praecepta. Romani quoque pontifices vel synodales conventus quotidie nova condunt decreta vel dispensationes aliquas indulgent, quibus licita prius iam illicita vel e converso fieri autumatis, quasi in eorum potestate Deus posuerit, ut praeceptis suis vel permissionibus bona vel mala esse faciant, quae prius non erant, et legi nostrae possit eorum auctoritas praeiudicare. Superest autem nunc, ut post considerationem iustitiae ad reliquas duas virtutis species stilum convertamus. De partibus fortitudinis. Fortitudo itaque nobis partibus videtur comprehendi, magnanimitate scilicet et tolerantia. Quid magnanimitas. Magnanimitas vero est, qua cure rationabilis subest causa, quaelibet ardua aggredi sumus parati. Quid tolerantia. Tolerantia autem est, qua in huius propositi incepto constanter perseveramus. De partibus temperantiae. Temperantiae vero, quantum mihi videtur, nec vos improbare arbitror, partes hae sunt; humilitas, frugalitas, mansuetudo, castitas, sobrietas. Quid humilitas. Humilitas est, per quam ab appetitu inanis gloriae ita nos temperamus, ut non supra, quam sumus, videri appetamus. Quid frugalitas. Frugalitas vero est superfluae profusionis frenum, per quam videlicet supra, quam necessarium est, possidere respuimus. Sic et mansuetudo frenum est irae et castitas luxuriae et sobrietas gulae. Et notandum, quod, cum iustitia sit constans animi voluntas, quae unicuique, quod suum est, servat, fortitudo et temperantia potentiae quaedam sunt atque animi robur, quo, ut supra meminimus, bona iustitiae voluntas confirmatur. Quorum et enim contraria impotentiae sunt, ea profecto constat esse potentias. Debilitas vero animi, quae fortitudini contraria est, quaedam eius infirmitas et impotentia est, quam ignaviam seu pusillanimitatem dicere possumus.