Latin
1.211 to 1.216
Abelard, Dialogus 1.211-216
Not analysed yet
Intemperantia quoque temperantiae adversa quaedam imbecillitas animi et impotentia est irrationabilium motuum eius impulsibus resistere non valentis, a quibus quasi quibusdam satellitibus in miseram vitiorum captivitatem mens infirma trahitur et, quorum dominari debuit, ancilla fit. Sicut autem iustitia voluntas illa, quam diximus, bona est, ira iniustitia voluntas contraria. Et iustitia quidem bonum hominem, fortitudo vero ac temperantia probum efficiunt, quia, quod ex illa volumus, ex his ad efficiendum validi sumus. Puto autem me in praesentiarum species seu partes virtutis ira distinxisse, ut in his gradus omnes concludantur, quibus ad beatitudinem pertingitur et summum pro meritis bonum apprehenditur. Nunc si visum sit prudentiae tuae, quid in his probare vel improbare decreveris, vel si quid fortasse ad perfectionem addendum esse censueris, patati sumus excipere. Christianus: Sic profecto convenit. Sed priusquam ad hos summi boni, quos posuisti, gradus veniamus, ad intermissum, non dimissum de summo bono vel summo malo confiictum redeamus, et, quid simpliciter summum bonum vel summum malum dicatur, et, an aliud summum bonum sit quam summum hominis bonum vel summum malum quam summum hominis malum, determinetur. Regressio ad intermissam inquisitionem de summo bono. Philosophus: Summum utique bonum apud omnes recte philosophantes non aliud quam Deum dici constat et credi, cuius scilicet incorporabilis et ineffabilis beatitudo tam principii quam finis ignara nec augeri potest nec minui. Summum vero malum summam cuiuscumque sit sive hominis sive alterius creaturae miseriam vel poenae cruciatum autumo, hominis autem summum bonum vel summum malum eius, sicut supra iam memini ac determinavi, futurae vitae requiem vel poenam perpetuam intelligo. Hoc itaque inter summum bonum et summum hominis bonum referre arbitror, quod, sicut ex praemissis liquet, summum bonum Deus ipse est vel eius beatitudinis summa tranquillitas, quam tamen non aliud quam ipsum aestimamus, qui ex se ipso, non aliunde, beatus est: summum autem hominis bonum illa est perpetua quies sive laetitia, quam quisque pro meritis post hanc vitam recipit, sive in ipsa visione vel cognitione Dei, ut dicitis, sive quoquo modo aliter contingat. Summum vero malum summa est, ut dixi, cuiuscumque creaturae miseria vel poena pro meritis suscepta. Summum autem hominis malum quoscumque hominum ibi cruciatus pro meritis susceptos nuncupamus.