Latin
1.235 to 1.238
Abelard, Dialogus 1.235-238
Not analysed yet
Philosophus: Quomodo, quaeso, in illa visione Dei profectus quisquam esse possit vel aliqua inter ipsos videntes differentia, cum videlicet illud omnino summum bonum sit simplex? Nec umquam conspici nisi totum possit nec aliquid conspici ab uno, quod non conspiciatur ab alio. Christianus: Non utique in re conspecta, sed in modo conspiciendi est diversitas, ut, quo melius intelligitur Deus, beatitudo nostra in eius visione augeatur. Namet animam vel spiritum quemlibet intelligendo non aequaliter omnes intelligimus, quamvis tales incorporeae naturae partes in suae essentiae quantitate non habere dicantur. Et cum corpus quodlibet vel aliqua pars eius ab aliquibus simul aspicitur, melius tamen ab uno quam ab alio videtur, et iuxta naturam aliquam corporis illius melius ab isto quam ab alio homine ipsum cognoscitur et perfectius intelligitur; et cum eadem res sit intellecta, non tamen aequaliter est intellecta. Sic et divinam essentiam, quae omnino indivisibilis est, licet omnes intelligendo videant, non tamen aequaliter eius naturam percipiunt. Sic Deus huic perfectius ac melius quam illi sui notitiam pro meritis impertit ac se amplius manifestat. Potest quippe contingere, ut, cum omnia sciat iste, quae ille, melius tamen ac perfectius singula sciat iste quam ille; et cum tot res ab isto quam ab illo sciantur, non tamen tot de eisdem rebus scientias habet unus quot alter aut non tam bene sciat eadem. Philosophus: Numquid illam visionem Dei, in qua beatitudo vera consistit, angeli, quos lapsos dicitis, numquam habuerunt vel saltem ille inter eos praecipuus, qui ceterorum comparatione Lucifero est comparatus? Christianus: Nequaquam utique habuisse credendum est, nec aliquis eorum, qui corruit, nec illi etiam, qui non corruerunt, donec post aliorum lapsum hanc visionem, per quam simul et beati fierent et confirmati, ne amplius cadere possent, in remunerationem suae humilitatis acceperint. Omnes quippe angeli sicut et homines tales creati sunt, ut et bene agere possent et male. Alioquin hi, qui non peccaverunt, de hoc ipso, quod ceteris peccando non consenserunt, meritum non haberent. Quod autem Lucifero cuiusdam excellentiae praerogativa comparata est, non tam ex beatitudine quam ex scientiae perspicacitate factum est, eo videlicet, quod scientiae luce praestantior ceteris ad quaslibet rerum naturas intelligendas subtilior conditus esset. Quod quidem in se considerans ex ipsa scientiae suae magnitudine, qua se ceteris praelatum vidit, inflatus intumuit et maiora, quam possit sperare, praesumpsit, ut videlicet, quia se ceteris praelatum novit, se fieri aequalem Deo aestimaret et ut ipse videlicet sicut Deus regnum obtineret. Unde quo se altius erexit per superbiam, eo deterius corruit per culpam.