Latin
1.239 to 1.242
Abelard, Dialogus 1.239-242
Not analysed yet
Philosophus: Illud quoque, obsecro, definias, utrum hoc hominis summum bonum, illam dico videlicet summam Dei dilectionem, quam ex visione Dei homo percipit, accidens hominis dicenda sit, et iterum accidens dici conveniat summum substantiae bonum, tamquam ipsum subiectae substantiae sit praeferendum. Christianus: Cum accidentia eisque subiectas substantias distinguens ad philosophicae verba doctrinae converteris, ea tantum, quae vitae terrenae, non coelestis sunt, metiris: haec quippe disciplina saecularis et terrena his tantum documentis contenta exstitit, quae ad praesentis vitae statum accommodata sunt nec ad illius futurae vitae qualitatem, in qua nec verba ista nec ulla hominum necessaria est doctrina; artium suarum regulas applicaverunt, cum rerum investigaverunt naturas, sed sicut scriptum est: Qui de terra est, de terra loquitur. Si ergo ad illud coelestis vitae fastigium conscendere niteris, quae omnem terrenam longe transcendit disciplinam, ne plurimum innitaris terrenae prophetiae regulis, quibus nec adhuc ad plenum comprehendi ac definiri terrena potuerunt, nedum coelestia. Utrum autem dilectio illa, quae in coelesti vita habenda dicitur, accidens sit an qualiscumque qualitas, nihil utilitatis affert definire, quae nisi experimento sui vere cognosci non potest, cum omnem terrenae scientiae sensum longe transcendat. Quid autem ad beatitudinem refert, utrum eam accidens an substantiam sive neutrum esse ponamus, cum quidquid dicamus vel arbitremur, ipsa ideo non mutetur vel beatitudinem nostram minuat? Ac si, quae de accidentibus et substantialibus formis philosophi vestri dixerunt, diligenter consideres, nec substantialem illam nobis videbis, quae non inest omnibus, nec accidentalem, quae, postquam adfuerit, abesse non potest. Unde accidens etiam vestra opinio describit, quod adesse potest et abesse. Quid etiam impedit, si illam quoque dilectionem ibi futuram, sicut et praesentem, quam habemus hic, accidens concedamus? Quamvis enim nostra substantia quolibet accidenti suo melior censeatur aut dignior, summum tamen hominis bonum id non incongrue dicendum videtur, quod ipsum hominem participatione sui optimum reddit atque dignissimum, atque, ut verius ac probabilius loquamur, ipsum Deum, qui solus proprie et absolute summum bonum dicitur, summum etiam hominis bonum esse constituamus.