Latin
1.256 to 1.258
Abelard, Dialogus 1.256-258
Not analysed yet
Philosophus: Miror te rationibus tuis, quibus me arguere niteris, eas quoque auctoritates ex Scripturis vestris proferre, quibus me non dubitas minime cogendum esse. Christianus: Propositum mihi est, sicut nosti, non me tibi proprias inferre sententias, sed communem maiorum nostrorum tibi fidem seu doctrinam aperire. Quae igitur testimonia de nostris affero, non, ut per hoc cogaris, intendo, sed ut aliorum magis ista intelligas esse quam me ipsum finxisse. Philosophus: Certe nec istud improbo, si talis processerit intentio. Sed nunc ad reliqua festinemus. Si ergo, ut asseris,tantavirtus est divinae visionis, ut, ubicumque sint animae, participatione sui aeque illas beatas efficere queat, cur, obsecro, regnum coelorum Deo et sanctis animabus specialiter assignatur, ut in coelo scilicet praecipue dicuntur esse, quasi beatius illic habeant esse? Quod etiam in tantum Christus vester proprio exhibuit exemplo, ut in conspectu suorum corporaliter coelum ascenderit et illic, ut scriptum est, ad dexteram Patris residens inde ad iudicium venturus promittatur in aera ei obviam occurrentibus. Cur igitur divinae habitationi nulla mundi regio nisi coelum deputetur, si ubique, ut dicitis, Deus existens ubique beatitudine sua aeque fruatur et eius visionis claritas, quibuscumque velit et ubicumque velit, sese, prout vult, pariter infundens aeque illos ubique beatos efficiat nullo adminiculo, nulla loci qualitate vel propinquitate ad hoc indigens, sed ex se penitus sufficiens? Cum, inquam, Dominus ubique per potentiam existens et quasi in uno loco suae maiestatis mansionem concludens dicat: Coelum mihi sedes est, et omnes tam Novi quam Veteris Testamenti scriptores non aliam mundi partem nisi coelum eius habitationi deputent, non immerito videri potest huius superioris loci serenitas ipsis vel nobis non nihil conferre beatitudinis. Unde et per Isaiam ad huius beatitudinis plenitudinem lux lunae sicut lux solis futura et lux solis septempliciter promittitur tunc splendere et nova tam coeli quam terrae creatio, ut ipsa quoque innovatione rerum nostra felicitas augeatur.