Latin
1.259 to 1.261
Abelard, Dialogus 1.259-261
Not analysed yet
Christianus: Si prophetizare magis quam iudaizare in littera nosses et, quae de Deo sub specie corporali dicuntur, non corporaliter ad litteram, sed mystice per allegoriam intelligi scires, non ita, ut vulgus, quae dicuntur, acciperes. Cuius profecto si communem sequeris opinionem nec eorum fidem tua transcendat intelligentia, qui nihil nisi corporeum vel admodum rei corporeae mente concipiunt, in tantum utique dilaberis errorem, ut Deum nullatenus nisi rem quandam corpoream et quibusdam partibus consistentem, capite videlicet, manibus ac pedibus seu reliquis membris compositam intelligere queas, maxime cum omnes fere humani corporis partes ei iuxta similitudinem aliquam in Scripturis assignentur. Quis enim illitteratorum aut simplicium hominum te audire sustineat, si Deum praedices nec oculos nec aures habere nec cetera, quae nobis videntur necessaria membra? Statim quippe obiciet eum nequaquam videre posse, qui oculos tales non habeat, similiter nec audire nec operari, cui aures desint et manus. Sicut ergo haec omnia, quae corporis sunt, nonnisi parabolice iudicas in Deo intelligenda, sic, quaecumque ad corporalem loci positionem de divinitate dicuntur, non dubites accipienda. Cum itaque Isaiam audis dicentem: Haec dicit Dominus. Coelum sedes mea et terra scabellum pedum meorum. Quae est ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis est iste locus quietis meae? Omnia haec manus mea fecit, etc. Sicut minime eum corporalem intelligis, sic nec eius corporalem sedem coelum nec corporale scabellum pedum eius terram neque ullam eius localem positionem intelligas, qua sedere aestimetur, magis quam cum eius angeli thronus appellantur. Absit enim, ut eius maiestas aliquid infirmitatis habeat, ut sede aliqua vel scabello sustentari egeat! Coeli ergo nomine et terrae hoc loco bonae et malae distinguuntur animae, tamquam ex meritis suis superiores et inferiores. Bonae itaque animae tamquam templum eius seu coelum dicuntur iuxta illud Psalmistae: Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius, eo, quod ipsis, qui sunt meritis celsiores, praesideat et quasi in propria domo et templo sibi sanctificato per gratiam inhabitet. Carnales vero animas, quae videlicet terrenis et infimis inhiant desideriis, quasi scabellum pedibus conculcat, quia eos, quos despicit, nec ad se misericorditer attollit, tamquam inferius derelictos premit et conculcando conterit et quasi in pulverem dissolutum redigit. Cum ergo inquit Dominus, qui in manu factis non habitat: ita excellentem in sanctis animabus habitem sedem et tanto despectui carnales et terrenos habeam homines, cur mihi terreni aedificii quasi necessariam construere domum quaeritis et non potius apud vosmetipsos domum mihi spiritualem aedificatis? Alioquin cassa est significatio templi visibilis, si invisibile desit. Cum itaque coelum vel regnum coelorum futuram beatitudinem audis appellari, sublimitatem futurae vitae magis quam corporalem coeli positionem intellige! Quam etiam nonnunquam nomine terrae propter stabilitatem eius sicut et nomine coeli propter ipsius dignitatem constat designari. Unde et Psalmista: Credo videre bona Domini in terra viventium; et per Ezechielem ipse Dominus post resurrectionem electis suis futuram beatitudinem promittens: Ecce ego, inquit, aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulturis vestris, populus meus: et inducam vos in terramIsrael, et requiescere vos faciam super humum vestram.