Latin
1.265 to 1.266
Abelard, Dialogus 1.265-266
Not analysed yet
Quae est ista terra ab his, qui in perpetuum iusti sint, hereditanda et praesentia divinae claritatis, tamquam sole, qui numquam occidat, illuminanda nisi illa futurae beatitudinis aeternitas? Quae profecto claritas, cum tanta sit, ut nullo ad illuminandum egeat adiumento, recte sol iste amplius illuminandi officium amittere dicitur, postquam videlicet non iam animales, sed spirituales effecti illud experiemur, quod praemissum est: mensura hominis, quae et angeli. Quis denique ignoret minora luminaria maioribus apposita ex praevalenti luce statim obtenebrari aut vigorem perdere illuminandi? Quod igitur officium illuminandi lux ibi corporea possit habere, ubi divinae claritatis praesentia sic illuminabit abscondita tenebrarum, ut ipsa etiam manifester consilia cordium? Videmus nunc, inquit Apostolus, per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut cognitus sum. Tum quippe perfecte, tunc verissime cuncta cognoscentur a nobis sicut ab angelis per oculos cordis, ubi omnium sensuum, omnium administrationum cessabunt officia, cum erit Deus omnia in omnibus. Eius quippe visio sic omnibus nostris per omnia satisfaciet desideriis, ut ipsa per se omnia nobis conferat, quae verae beatitudini sunt necessaria. Ipsa illa divinae maiestatis visio nobis erit lux indeficiens, sanctitas summa, quies perpetua, pax omnem sensum exsuperans, omne denique bonum, omnis virtus, omne gaudium. Cum itaque Deus erit omnia in omnibus, constat tunc, ut idem Apostolus dicit, omnem evacuari principatum et potestatem, cum iam videlicet sola illa per semetipsam principabitur potestas, quae omnia, ut dictum est, bona per suae visionem praesentiae omnibus electis ministrat. Nullus iam nobis principatus angelicus vel humanus in administratione aliqua, nulla potestas in aliquo regimine praeerit, quia nihil deesse poterit, ubi omnia in omnibus Deus erit, ubi, cum aderit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. Nihil quippe nunc nobis nisi ex parte aliqua proficit, nihil ad omnia nobis necessaria conferre sufficit. Quidquid nobis nunc ad doctrinam vel ad aliquam virtutem vel ad aliquam proficit administrationem, imperfecte agit, quia solus est Deus, qui omnia possit. Cessabunt itaque, quaecumque imperfecte aguntur, cum ille per se suffecerit, qui omnia potest. Quod itaque ibi oculos carnis cum ceteris corporis membris resumpturi sumus, non utique flet propter officia eorum, quibus egeamus, sed ad glorificandum Deum, ut praefati sumus. In quibus videlicet eius potentiam tanto amplius experiemur, quanto illa in officiis suis, si opus esset, peragendis validiora esse sentiemus et longe fortiorem ac meliorem consecuta statum esse viderimus.