Latin
1.262 to 1.264
Abelard, Dialogus 1.262-264
Not analysed yet
Quod autem Dominus noster Christus corporales coelos corporaliter et visibiliter ascendit, non eius gloriae, in quo plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat, sed fidei nostrae profuit. Qui ergo prius clausis ianuis ad discipulos intrando resuscitandorum corporum subtilitatem, qua videlicet cuncta penetrare queant, ex ipsa sua resurrectione monstraverat, postmodum ipse in ascensione sua tantam ipsorum futuram levitatem exhibuit, ut nulla terrenitatis mole, qua prius gravabantur, sicut scriptum est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, quoquam ulterius praepediantur ascendere, sed, quocumque animae velint, sine ulla difficultate statim eo transferri. Quod tamen ad dexteram Patris sursum conscendisse memoratur, sicut nec dextra patris intelligitur corporalis, ita nec ista sessio, qua ipse Pater sedeat, est localis positio, sed per hoc pariter cum Patre dominandi potestas et aequalis dignitas exprimitur, cum ei collateraliter a dexteris consedisse dicitur, quod quidem sedere ad dexteram cum corporaliter ad litteram stare non possit, id quoque, quod de corporali eius ascensione praemittitur, quamvis in re ita corporaliter sit factum, quendam tamen eius ascensum in mentibus fidelium meliorem designat. De quo videlicet ascensu ipse ad Mariam iam antea dixerat: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Tunc enim tamquam in nube ab oculis hominum sustollitur Christu s ad coelum, ut ad dexteram Patris resideat, quando praedicatione sanctorum ab aspectu praesentis et laboriosae vitae subtractus praedicatur ita in gloria sublimatus, ut Patri corregnando pariter universis imperet et tamquam coaequalis substantia vel Filius aeque dominetur omnibus. Quod vero de splendore lunae vel solis multiplicando subiecisti, tamquam id corporaliter fieri ad futuram beatitudinem attineat, facile est tam ex auctoritate ipsius prophetae, qui illud dixit, quam ex ratione manifesta refelli. Dominus quippe postmodum per eundem Isaiam ad Hierosolymam loquens et ei futurae vitae claritatem promittens ait: Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur tibi. Sed Dominus erit tibi in lucem sempiternam et complebuntur dies luctus tui: populus autem tuus omnes iusti hereditabunt terram, etc.