Latin
1.270 to 1.271
Abelard, Dialogus 1.270-271
Not analysed yet
Quis est sanctorum corporalis egressus, ut poenas impiorum videant, aut qui vermes sunt corporales in corporibus reproborum, quae omnibus integra membris sicut et sanctorum corpora sunt resurrectura? Quae ibi erit corrosio vermium, ubi omnium pariter immortalitas absque ullo defectu erit corporum? Sed et quod Dominus de divite et Lazaro defunctis in Evangelio refert: Quomodo ad litteram stare potest, quippe cum corporalem sepulturam non inferno anima illa divitis habere queat? Aut quis sit ille corporalis Abrahae sinus, quo anima Lazari refertur ab angelis deferri, quam ibi linguam anima divitis habeat, vel quem digitum habeat anima Lazari, aut quae est ibi corporalis aqua, cuius stilla linguae ardentis infusa incendium eius exstinguere possit aut minuere? Unde cum haec iuxta litteram nequaquam in animabus iam exutis carne contingere queant, sicut nec illud, quod alibi dicitur: Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium. Tam ex Veteri quam ex Novo Testamento innui videtur ea, quae de inferno dixerunt, mystice magis quam corporaliter accipi debere; ut videlicet, sicut ille Abrahae sinus, quo suscepta est anima Lazari, spiritualis est, non corporalis intelligendus, ira et infernus spiritualis ille cruciatus, quo anima divitis sepulta memoratur. Quamdiu enim animae corporibus carent, quo ferri localiter aut moveri vel quasi corporis ambitu coerceri possint, quae nullatenus locales sunt omnique corpore propria natura longe subtiliores existunt, aut quae sit vis elementorum corporea, tam videlicet ignis quam ceterorum, quae ipsas sine corporibus contingere vel cruciare possit, non facile disseri aut intelligi potest. Unde et daemones post lapsum, ut corporaliter etiam pari possint, in quaedam devoluti aeria corpora dicuntur, quae quasi carcerem acceperunt. Hinc et aeriae dicti sunt potestates, quod videlicet in illo plurimum possint elemento, cui sint incorporatae, sicut et terrenae potestates vocati sunt homines, qui in terris principantur. Sin autem vermes animarum quandam earum interiorem corrosionem, qua de conscientia sua, desperatione veniae et futurae poenae augmento iam cruciantur, ac postmodum ignem, quo resumptis corporibus cruciabuntur, intellexisse propheta dicatur, facile est tam spirituale quam corporale tormentum definiri infernum, comparatione scilicet aliarum poenarum, his tamquam infimis vel extremis ita vocatis, sive sub terris sive alibi dicantur exerceri.