Latin
1.272 to 1.273
Abelard, Dialogus 1.272-273
Not analysed yet
Cum enim terras super aquas fundatas esse constat, quomodo sub terris corporeus aliquis ignis esse dicetur, nisi forte "sub terris" intelligatur quaecumque terrae profunditas post hanc, in qua sumus, terrae superficiere? Sed rursum: cum infinitus reproborum numerus et iuxta Veritatis assertionem parvus sit electorum futurus, non facile fortassis recipietur tantum alicubi terrae sinum haberi, qui tot corpora capere possit. Unde si cuidam videatur tantam divini iudicii potentiam esse, ut in omnibus aeque locis, quos voluerit, punire possit nihilque ad poenam sicut nec ad gloriam referre qualitates locorum, non dubito id tanto faciliorem assensum invenire, quanto amplius et divinam potentiam videtur commendare et rationi magis propinquare. Ut enim communem fere omnium sequamur opinionem, qui in eodem igne positos, alios magis, alios minus, pro meritis suis non pro quantitate incendii cruciari dicunt, non video, qualiter eiusdem ignis tanta moderatio per divinam potentiam in poena fieri possit et non potius diversis locis positos diversis affligere queat tormentis, vel quoslibet etiam, ubicumque sint, quibuscumque velit, torquere poenis et omnia eis in quaslibet poenas elementa convertere, sicut scriptum est: Pugnabit pro Deo contra insensatos orbis terrarum. Namet iuxta eorum existimationem in ipso aethereo coelo, ubi quo purior tanto acutior et vehementior ardet ignis et splendet, absque laesione ulla beatorum corpora communis fides asserit permanere et hoc eis post resurrectionem ad gloriam collatum esse, quod antea nullatenus nostra sustinere infirmitas possit. Sic quippe et sanos oculos lux recreat et infirmos gravat. Quis etiam quotidie tam diversas animalium non experiat naturas, ut, quod aliorum vitam construat, aliorum exstinguat et corporum diversa complexione, quod uni proficiat, alteri obsit, tam animatis scilicet quam inanimatis. Homines sub aqua, pisces sub divo moriuntur. Salamandrias in igne vivere constat, qui maturum ceteris animantibus affert interitum. Venenum vita est serpentis, mors hominis, et eadem aliis animantibus gustum praebent necessarium, aliis mortiferum. Nihil omnino est, quod omnibus possit convenire naturis. Qui ex eodem utero, ex eodem patre geniti processerunt, nequaquam iisdem vivunt moribus nec iisdem pariter rebus oblectantur vel offenduntur nec in eodem aestu vel gelu consistentes pariter cruciantur. Non haec profecto diversitas passionum ex qualitate punientium, sed punitorum provenit. Quid itaque mirum, si resuscitata corpora pro meritis cuiusque vel eodem loco vel diversis consistentia sic divinae potentiae iustitia moderetur ad poenam, ut ubicumque omnia illis aeque poenalia sint? Quod utique file diligenter attendebat, qui vindictam Dei nusquam se effugere posse fatebatur, dicens: Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades.