Latin
1.290
Abelard, Dialogus 1.290
Not analysed yet
Cum enim diceret Dominus: Quis decipiet Achab? Egressus spiritus mendax stetit corum Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? Et ille ait: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies et praevalebis; egredere et fac ita. Quod quidem Micheas propheta, cum coram ipso Achab exposuisset sibi revelatum fuisse, adiecit: Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacem in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt; et Dominus locutus est contra te malum. Sive autem in sanctos sive in impios Dominus diabolum saevire permitrat, constat profecto nec ipsum nisi bene permittere, quod bonum est permitti, nec illum nisi male facere, quod tamen bonum est fieri, et cur fiat, rationabilem habet causam, licet nobis incognitam. Ut enim ille magnus philosophus vester in Timaeo suo meminit, cum Deum optime cuncta facere probaret: "Omne", inquit, "quod gignitur ex aliqua causa gignitur necessaria. Nihil enim fit, cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat." In quo patenter ostenditur, quaecumque a quocumque fiant, quia haec ex optima divinae providentiae dispensatione contingunt, rationabiliter et bene sic ea provenire, sicut eveniunt, quia videlicet rationabilem, cur fiant, habeant causam, quamvis is, qui ea facit, non rationabiliter aut bene ipsa faciat, nec eam in his faciendis, quam Deus, causam attendat. Cum itaque nihil nisi Deo permittente fieri constet, nihil quippe eo invito vel resistente fieri possit, certumque insuper sit nequaquam aliquid Deum sine causa permittere nihilque omnino nisi ratiohabiliter facere, ut tam permissio eius quam actio rationabilis sit, profecto cum videat, cur singula, quae fiunt, fieri permittat, cur et ipsa facienda sint, non ignoret, etiamsi mala sint vel male fiant. Non enim bonum esset ea permitti, nisi bonum esset ea fieri, nec perfecte bonus esset, qui, cum posset, non disturbaret id, quod fieri non bonum esset, immo patenter arguendus in eo, quod non sit bonum fieri, consentiendo, ut fiat. Patet itaque, quidquid contingit fieri vel non fieri, cur fiat vel non fiat, rationabilem habere causam. Ideoque bonum est illud fieri vel bonum est non fieri, etiam si ab eo, a quo bene non fit, fiat, vel ab eo, a quo non fit, male non fiat, hoc est mala intentione dimittatur fieri. Unde etiam ipsa mala esse vel fieri bonum est, quamvis ipsa mala nequaquam sint bona. Quod et Veritas ipsa patenter profitetur, cum ait: Necesse est enim, ut reniant scandala. Vae autem homini illi, per quem scandalum venit.