Latin
1.291
Abelard, Dialogus 1.291
Not analysed yet
Ac si aperte dicat: Opportunum est et humanae congruum saluti, ut quidam ex me offensi vel irati scandalum inde animae suae, id est damnationem incurrant, ut per quorundam scilicet malitiam agatur, per quod omnes salventur, quicumque videlicet sanandi praedestinantur. Sed tamen vae illi, hoc est damnatio erit, cuius consilio vel persuasione hoc scandalum movetur. Malum itaque est scandalum, sed bonum est scandalum esse. Sic et bonum est quodlibet malum esse, cum tamen nullum malum sit bonum. Quod et ille magnus veritatis discipulus attendens Augustinus et, quam optime ipsa etiam mala Deus ordinet, considerans ira de eius bonitate et diaboli nequitia loquitur: "Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum voluntatum iustissimus ordinator, ut, cum ille male utatur naturis bonis, ipse bene utatur etiam voluntatibusmalis." Item dicit idem de diabolo: "Deus, cum eum creavit et futurae malignitatis eius non erat ignarus et praevidebat, quae bona demaliseius esset facturus." Item post aliqua: "Neque enim Deus ullum non, dico, angelorum vel hominum creasset, quem malum esse praescisset, nisi pariter nosset, quibus eos bonorum usibus commendaret." Item alibi: "Sunt bona singula simul vero universa valde bona, ex omnibus consistit universitatis amabilis pulchritudo." Item: "Illud, quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabilia sint, dum cooperatur bonis. Nec enim Deus omnipotens cum summe bonus sit, ullo modo sineretmalialiquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo." Item: "Nec dubitandum est Deum facere bene etiam sinendo fieri, quaecumque fiunt mala. Non enim hoc nisi iusto iudicio sinit, et profecto bonum est, quod iustum est. Quamvis ergo ea, quae mala sunt, vel quantum mala sunt, non sunt bona, tamen, ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo sinerentur ab omnipotente bono, cui procul dubio quam facile est, quod vult, facere, tam facile est, quod non vult, esse non sinere. Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam, quidquid vult, potest, nec voluntate cuiusdam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus. "Ecce: audisti aperta ratione monstrari, quia bonum est malum esse, quamvis nequaquam verum sit bonum malum esse. Aliud quippe est dicere, malum esse est bonum, aliud dicere malum esse bonum. Ibi enim ad rem malam, hic ad rem malam esse applicatur "bonum", hoc est ibi ad rem, hic ad eventum rei. Rem autem, ut dictum est, eam bonam dicitur, quae cum alicui apta sit usui, nullius rei commodum vel dignitatem per eam impediri aut etiam minui necesse est; quod quidem impediri vel minui tunc eam rem necesse esset, si per eius contrarium vel defectum dignitas illa vel commodum necessario non remaneret. Verbi gratia: vita, immortalitas, laetitia, sanitas, scientia, castitas talia sunt, quae, cum aliquid habeant dignitatis vel commodi, constat illud supervenientibus horum contrariis non remanere. Sic et quaslibet substantias constat bonas res esse dicendas, quia cum aliquid conferre valeant utilitatis, nihil per eas dignitatis vel commodi necesse est praepediri. Namet perversus homo, qui corruptae vel etiam corrumpentis vitae est �sic esse posset, ut perversus non esset �ideoque per eum nonnihil deteriorari necesse esset. Hoc autem ad praesens ad descriptionem rei bonae satis esse arbitror. Cum vero ad eventus rerum, hoc est ad ea, quae a propositionibus dicuntur et per eas evenire proponuntur, boni vocabulum applicamus, ut videlicet hoc esse vel non esse bonum dicamus, tale est, ac si diceretur ad aliquam Dei optimam dispositionem complendam illud necessarium esse, etsi nos omnino illa lateat dispositio. Non enim aliquem etiam bene facere bonum est, si hoc eum facere alicui divinae ordinationi non competit, sed potius obsistit, quia nec bene fieri potest, quod rationabilem, cur fiat, causam non habet. Tunc autem rationabilem non habet causam, cur fiat, si quid a Deo dispositum praepediri necesse esset, si illud contingeret. Saepe itaque decepti dicimus, quia bonum est nos hoc vel illud facere, quod faciendum esse ab omnibus censetur. Sed cum a divina dissentiat ordinatione, per errorem mentimur, sed mendacii rei non sumus ita opinantes, ut dicimus. Qui etiam saepe per errorem multa nobis minime profutura in oratione petimus, quae divina dispositione commodissime nobis a Deo denegantur, qui melius quam nos ipse, quid nobis sit necessarium, agnoscit. Unde praecipuum est illud Veritatis documentum, quo cum oratione semper Deo dicendum est: "Fiat voluntas tua." Haec, nisi fallor, in praesentiarum satis est me dixisse ad ostendendum videlicet, qualiter nomen boni est intelligendum, quando pro re bona simpliciter sumitur, vel quando etiam rerum eventibus, vel quae a propositionibus dicuntur, applicatur. Quod quia ex inquisitione summi boni pendebat, si quid superest, quod de ipso ulterius quaeri censeas, licet te subinferre vel ad reliqua festinare . . .