Latin
1.35 to 1.36
Abelard, Dialogus 1.35-36
Not analysed yet
Ex quo liquide colligitur, quam accepta Deo fuerint illa priorum patrum obsequia gratuita, ad quae nondum eos aliqua lex constringebat, in qua nos adhuc ei libertate deservimus. Quod si in Abraham legem quodammodo dicas incepisse propter circumcisionis scilicet sacramentum, nullam profecto reperies eum ex hoc remunerationem apud Deum obtinere, ne qua sit vobis ex lege gloriatio, nec quidquam iustificationis adeptum esse nec de hoc etiam ipsum a Domino commendatum esse. Scriptum quippe est ipsum nondum circumcisum per fidem sicut priores patres iustificari, cum dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Cuius etiam religio antea promissionem terrae vel multiplicationis futurae tam sibi quam semini suo susceperat. Qui et postea circumcisus, cum audit a Domino in se vel in semine suo gentes omnes benedicendas, non hoc ex circumcisione, sed ex illa meruit oboedientia, qua voluit filium immolare. Denique si universam Testamenti vestri revolvas historiam, nullam reperies circumcisionis remunerationem promissam, sed id tantum a Domino constitutum esse, ut quisquis de semine Abrahae circumcisus non fuerit, in populo suo, id est inter filios Abrahae, non connumeretur. Sic quippe scriptum est Domino Abraham dicente: Statuam pactum meum inter me et te, et semen tuum post te, etc. Hoc est pactum, quod observabitis. Circumcidetur ex vobis omne masculinum, infans octo dierum circumcidetur in vobis. Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, etc. Quod quidem perire, si de damnatione quoque animae intelligendum esse dixeritis, tanto minus habet rationis institutio circumcisionis, quanto periculosius est eam non habere, sine qua prius nihil officiebat esse. Quae etiam sententia regnum coelorum praestruit infantibus ante diem octavum morientibus, qui nullam tamen adhuc commiserunt noxam, qua damnari meruerint. Quod etiam diligenter attendas, quam remunerationem observantiae totius legis Dominus promittat ac praefigat. Nihil utique inde ab eo nisi terrenam prosperitatem potestis exspectare, cum nihil aliud ibi promissum esse videatis. Qui cum n ec ostendat, utrum hanc saltem obtineatis, qui vestro quoque iudicio super omnes mortales affligimini, qua spe in hac legis oboedientia tot ettantasustineatis, non mediocriter est mirandum, cum illo videlicet commodo praecipue frustrati sitis, quod specialiter ex ipso promissionis debito vobis est exspectandum. Aut igitur non impletis legem et per hoc maledictum legis incurritis damnandi, aut qui haec implentibus legem promisit, verax in suis non existit promissis.