Latin
1.37 to 1.39
Abelard, Dialogus 1.37-39
Not analysed yet
Quodcumque autem horum eligatis, nihil de lege video vobis confidendum esse, parum etiam ad beatitudinem mereatur. Quid rogo, exstitit, quod cum ad legis observantiam ex eius remuneratione vos Deus invitatet, quod minimum est, promisit, et quod est maximum, penitus reticuit? Non discrete profecto peroravit, si utrumque ad legis oboedientiam sufficere novit, cum id videlicet, quod suasione plurimum valebat, omnino praeteriit. Nihil quippe, ut dictum est, de vera illa et aeterna beatitudine ibi est in remuneratione commemoratum, sed in tantum terrena prosperitas intimatur, ut hoc tantum in causa oboedientiae constituatur; et in tantum commendatur, ut per huius responsionem omni posterorum inquisitioni satisfieri censeatur. Sic quippe scriptum est ipso legislatore Moyse populum instruente adversus quamlibet legis impugnationem atque dicente: Audi, Israel; custodi praecepta Domini, Dei tui, ac testimonia et caeremonias, quae praeceperit, et fac, quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit patribus tuis, ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est. Cum interrogaverit te filius tuus cras dicens, quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia, quae praecepit Dominus, Deus noster, nobis, dices ei: Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti, fecitque signa, prodigia atque magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro, et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris. Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum, Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. Item: Te elegit Dominus, Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt supra terram. Custodi ergo praecepta et caeremonias atque iudicia, quae ego mando tibi hodie, ut facias. Si custodieris ea et feceris, custodiet et Dominus, Deus tuus, tibi pactum et misericordiam, quam iuravit patribus tuis, et diliget te ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae, frumento atque vindemiae, oleo et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua iuravit patribus tuis, ut daret eam tibi. Benedictus eris inter omnes populos; non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis. Auferet a te omnem languorem et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. Devorabis omnes populos, quos Dominus, Deus tuus, daturus est tibi.