Latin
1.46 to 1.48
Abelard, Dialogus 1.46-48
Not analysed yet
Unde bene Abrahae et semini eius facta huius terrae promissione, in qua sibi Dominus populum aggregaret et quasi civitatem propriam sibi constitueret, legem coepit instruere, secundum quam ibi essent victuri, a circumcisione inchoans. Sciebat quippe Dominus duram populi nostri cervicem futuram et eum ad idolatriam quoque pravosque gentilium mores facile inclinari, sicut re ipsa poste a probatum est. Unde legalibus observantiis quasi maceria quadam interpositis decrevit eorum ritus ita disiungere, ut nulla conversationis vel familiaritatis coniungerentur societate, immo perpetuas hinc adversus se conciperent inimicitias. Maximam vero inter homines familiaritatem copula matrimonii et communio mensae contrahere solet. Unde ad haec maxime removenda et circumcisionem instituit Dominus et delicatorum ciborum esum interdixit. Adeo namque circumcisionis signum gentibus abominabile videtur, ut, si nos eorum feminas affectaremus, nullatenus nobis in hoc consentirent. Unde, etsi aliae essent rationes, has in praesenti credo sufficere. Quod tamen circumcisionis seu legis meritum evacuare vel extenuare laboras ex ipsa scilicet auctoritate Scripturae, per ipsam credo refelli posse, si ea videlicet, quae de serie Scripturae furatus esse reticendo videris, diligenter attendas, quae tibi �credo �nocitura videbas. Cure enim pactum, quod per circumcisionem cum Domino initur, ipse institueret, dixit Abrahae: Statuam pactum meum inter me et te et semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui. Cum enim foedere sempiterno ait "ut sim Deus tuus et seminis tui", patenter edocet nos ex circumcisione Deo perenniter esse foederandos et per haec nos eum promereri Deum, ut nec in hac vita scilicet nec in futura disiungamur ab ipso. Quod etiam ipse repetens, ut magis memoriae commendet, adiecit: Eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum, ut quemadmodum scilicet circumcisio in carne semel facta aboleri iam non potest, sic nequaquam a Deo ulterius disiungi, qui nos specialiter confortans ait: Eritis mihi in populum et ego vobis ero in Deum.