Latin
1.49 to 1.50
Abelard, Dialogus 1.49-50
Not analysed yet
Unde et Deum specialiter Hebraeorum, non tantum Deum Abraham, Isaac et Iacob se ipse nominat. In tantum vero ex circumcisione Deus Abrahae sive filiorum eius fieri innuitur, qui ante circumcisionem nec horum nec hominum Deus sit appellatus. Congruum autem foederis signum inter se et nos circumcisionis instituit, ut, qui illo membro scilicet generantur, quod specialiter post susceptae circumcisionis oboedientiam consecratur, ex ipso quoque suae generationis instrumento se sanctificari Domino admoneantur, ut sic videlicet interius a vitiis circumcidantur in corde, sicut iam exterius circumcisi sunt in carne; et a praecedente sua Chaldeorum infidelium origine ita moribus se amputent, sicut primam illius membri partem a se removerunt, non tam ab eis cum Abraham corpore quam mente egredientes, sicut David commemorat fidelem animam invitans sic: Obliviscere populum tuum et domum patris tui etc. Unde et Dominus populum vineae comparans electae conqueritur se expectasse, ut faceret uvas, et fecit labruscas. Sicut autem totus eius populus vineae comparatur, sic singuli fideles vitibus et eorum genitalia propaginibus congrue conferuntur. Palmes autem vitis, nisi in se praecidatur, labruscas potius quam uvas affert et incultus remanet. Ad hanc itaque similitudinem divinae circa nos culturae diligentiam praeputium signat amputatum, ex quo nos Deus excolere incipit. Quod si etiam humanae culpae in primis parentibus exordia revolvas et Dominicam in mulierem sententiam poenae prolatam, cum ei videlicet dicitur: In dolore paries filios, videbis quoque virum participem peccati in genitali praecipue membro recte fieri poenae consortem, ut in illo videlicet membro recte patiatur, per quod vitae praesentis exsilio filios generat morituros de paradiso se et nos pariter propria transgressione in huius vitae deiciens aerumnas. Nam et mulier in partu laborans recte ex illo, quo concipit et generat, membro patitur, et ipsam concupiscentiae voluptatem, quam habet in conceptu, plectitur in partu, et poenam insuper solvit, quam peccando acquisivit. Quae quoniam prior peccavit et virum postmodum ad peccatum traxit, non incongrue in hac etiam poena ipsa praecessit. Nec tamen Deus omnino virum ipsum punire distulit, cui statim in poena constitutum est et dictum a Domino: Maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi, etc. At ubi opulentiam promissae terrae adepti sumus non iam spinas et tribulos germinantis, quod de poena ibi est diminutum, in circumcisione non incongrue est recompensatum. Quae tamen post ipsius terrae promissionem, antequam ipsa obtineretur, a patriarchis statim est inchoata, ut firmiorem ad posteros auctoritatem transmitteret. Haec de circumcisione in praesentiarum satis arbitror.