Latin
1.54 to 1.55
Abelard, Dialogus 1.54-55
Not analysed yet
Quod etiam obiectum est nec observationi totius legis remunerationem fuisse promissam nisi temporalem atque terrenam nec Dominum ad persuasionem sive commendationem legis provide perorasse, si non legalium praeceptorum impletio vitam mereatur aeternam, facile est refelli, cum ex ipsa quoque circumcisione, quam lex praecepit, Domino in perpetuum foederati sumus, ut dixi. Ad quid etiam nos ex universis gentibus in populum peculiarem sibi elegit et legem, per quam sancti efficeremur, dedit, si praesentis tantum vitae gaudia, quae magis reprobi quam electi possident, ex superaddita legis observantia deberentur? Si sanctitas vobis vel quibuslibet hominibus beatam et immortalem vitam acquirit, constat praecipue et hanc ex lege nobis deberi, si nos eius observantia sanctificat. Sanctificat autem profecto, sicut et ipse Dominus nobis per Moysen loquitur dicens: Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis, mea est enim omnis terra, et eritis vos mihi in regnum sacerdotale et gens sancta. Quomodo igitur nos populum peculiarem et propr ium sibi elegit et per legem sanctificat, si vos vel alios beatiores efficit? Et post aliqua, cum nos ad oboedientiam legis adhortaretur, ait: Ego enim sum Deus tuus faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. Quid autem est "faciens misericordiam in milia" nisi faciens misericordiam perfectam atque consummatam, supra quam nulla extendi possit, sicut nulla nova numerorum nomina millenarium excedunt; et alibi: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus, Deus vester. Item infra: Sanctificamini et sancti estote, quia ego sum sanctus, Dominus, Deus vester. Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos. Et post aliqua: Eritis sancti mei, quia sum sanctus, Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. Et iterum: Ego Dominus, qui sanctifico vos et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Et rursum: Si in praeceptis meis ambulaveritis, ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiciet vos anima mea. Et alibi: Quis det, inquit, talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis, et filiis eorum in sempiternum.