Latin
1.56 to 1.58
Abelard, Dialogus 1.56-58
Not analysed yet
Ecce aperte Dominus profitetur ex oboedientia legum sempiternam remunerationem, non quae finem habet. Moyses etiam post illam, quam supra meministi, remunerationem terrenam his, qui legem custodiunt, adiunxit misericordiam eis insuper a Deo implendam patenter aliam nobis quam terrenam remunerationem pollicens. Cum enim praemiserit: Et bene sit vobis cunctis diebus vitae vestrae sicut est hodie, statim adnexuit: Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius, sicut mandavit nobis. Et quibusdam interpositis, cum dixisset: Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, adiecit inferius: Et scies, quia Dominus, Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt praecepta eius, in mille generationes. Quam perfectam autem Dei aut proximi dilectionem, in quibus legem naturalem consistere dicis, lex ipsa praecipiat, non te reor latere. Legem quippe Moyses in novissimo consummans ait: Et nunc, Israel, quid Dominus, Deus tuus, petit a te, nisi ut timeas Dominum, Deum tuum, et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino, Deo tuo, in toto corde tuo et in tota anima tua, custodiasque mandata Domini et caerimonias eius, quas ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? En Domini, Dei tui, caelum est et caelum caeli, terra et omnia, quae in eis sunt, et cum patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est vos de cunctis populis, sicut hodie comprobatur. In tantum vero dilectionem Dei, ut perfecta sit, diligenter lex exprimit atque amplificat, ut Deum diligendum ex toto corde et ex tota anima et ex tota fortitudine nostra praecipiat. Proximum vero tamquam nos diligere iubemur, ut videlicet amor Dei supra nos etiam extensus nulla mensura concludatur. Ipsos quoque advenas apud nos commorantes quasi nosmetipsos amare praecipimur, in tantumque dilectionis sinum lex ipsa laxat, ut nec ipsis inimicis vel iniuriosis desint ipsius beneficia.