Latin
1.77 to 1.78
Abelard, Dialogus 1.77-78
Not analysed yet
Numquid et rex Ezechias confringendo serpentem aeneum legis transgressor exstitit videlicet eo laudabiliter destructo sine praecepto, quod utiliter factum fuerat ex praecepto? David etiam cum psalmos ad honorem Dei composuit vel arcam Domini solemniter in Ierusalem adduxit vel Salomon templum Domini construxit atque dedicavit, id profecto egerunt, quod nequaquam Moyses praeceperat. Omnes quoque prophetiae absque praecepto Moysis conscriptae sunt et legis sibi traditae, et innumera post Moysen a sanctis patribus vel ex praecepto Domini vel pro manifesta utilitate sunt acta, quae nequaquam in praeceptis Moysis continentur. Non enim in his, quae manifestam habent utilitatem, praecepta Domini sunt exspectanda nec peccatum est facere, quod non est praeceptum, sed facere contra praeceptum. Alioquin nec diem unam praesentis vitae possetis transigere nec domesticam curam uno die peragere, cum multa nos agere opus sit vel emendo vel negotiando vel de hoc loco ad illum transeundo vel denique comedendo sive dormiendo, quae non habentur in praecepto. Praeterea quis non videat, si plus vel minus, quam Moyses praecepit, non sit faciendum, omnes, qui legem custodiunt, aequalis esse meriti nec inter eos alterum altero meliorem existere, quorum merita non possunt inaequalia esse. Patet igitur ex praemissis, quod nullo modo perfectionem legis per hoc potes commendare, quod intelligis contra legem agi, si quid, quod in ea praeceptum non sit, superaddatur. Nec te satis Dominum excusare agnoscas, quod cum legis oboedientiam suaderet, id, ut dixi, quod maximum est in eius remuneratione, praetermisit, si ad illud etiam promerendum eam sufficere iudicaverit. Quod vero spirituale bonum peccatorum purificatione per sacrificia vel quaelibet legis opera exteriora consequi confiditis, miror, si, ut ipse professus es et manifesta veritas habet, vestra Dei et proximi dilectio ad iustificationem sanctitatis sufficiat.