Latin
1.79 to 1.81
Abelard, Dialogus 1.79-81
Not analysed yet
Neque enim sine istis quidquam illa proderit, quantum ad animae salutem pertineat, nec dubium est, cum ista quemlibet iustum effecerint, iam non in eo reatu peccati esse, ut spirituali egeat purificatione. Unde et de peccatore poenitente scriptum habetis: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. ; et rursum: Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Ecce quomodo sacrificium hoc contriti cordis commendat, qui illud exterius omnino alibi reprobat ex persona Domini dicens: Audi, populus, et loquar; Israel, non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos. Si esuriero, non dicam tibi: Meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum ac sanguinem hircorum potabo. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua et invoca me in die tibi, etc. ,tribulationis, eruam te et honorificabis me. Cordis sacrificium, non animalium esurit Dominus, et illo reficitur, et cum istud invenit, illud non quaerit, et cum istud non invenit, illud omnino superfluit, quantum inquam ad animae iustificationem, non ad legalium poenarum circuitionem, secundum quas tamen peccata vobis condonari dicuntur. Lex quippe vestra, quae tantum in hac vita vel impletionis vel transgressionis suae persolvit merita et hic solummodo in utroque remunerationem habet, sic ad hanc vitam corporalem accommodat cuncta, ut nihil secundum animare mundum vel immundum censeat nec purificationes aliquas ad immunditiam animarum, quas proprie peccata nominamus, ipsa referat. Unde et similiter cibos mundos vel immundos nominat sicut et homines, lectos etiam, sedes, et totam suppellectilem domus seu etiam vestes et pleraque alia inanimata immunda seu polluta frequenter appellat. Quod si immunditias hominum, quarum purificationes institutae sunt, his, qui inquinantur, peccatis connumeres, numquid feminam post partum per sacrificium mundatam ex hoc ipso, quod peperit, peccatum incurrisse iudicas, cum illam potius maledictam censeatis, quae non reliquerit semen in Israel? Quod etiam peccatum vir, qui patitur fluxum seminis, ex hoc contrahit? Quem tamen adeo abominabilera censet lex, ut lectus, in quo dormierit, immundus sit, et ubicumque sederit. Vas etiam fictile, quod contigerit, confringetur, ligneum vero lavetur. Si quis hominum tetigerit lectum eius vel sederit, ubi ille sederat, lavabit vestimenta sua, et ipse etiam lotus aqua immundus erit usque ad vesperare. Mulier quoque, cum naturaliter accidentem menstruorum patitur fluxum, adeo immunda censetur, ut id quoque, in quo dormierit vel sederit, in tantum polluatur, ut suo tactu quaelibet polluat, sicut et de viro patiente fluxum seminis supra dictum est.