Latin
1.85 to 1.89
Abelard, Dialogus 1.85-89
Not analysed yet
Iudex Asserunt ambo nostri iudicii sententiam excipere. Ego vero cupidus discendi magis quam iudicandi, omnium prius rationes me velle audire respondeo, ut tanto essem discretior in iudicando, quanto sapientior fierem audiendo, iuxta illud, quod supra memini, secundum summi sapientis proverbium: Audiens sapiens sapientior erit et intelligens gubernacula possidebit. In quo omnes pariter assenserunt eodem accensi desiderio discendi. Philosophus: Te nunc, Christiane, alloquor, ut tu inquisitioni meae secundum propositi nostri conditionem respondeas. Cuius quidem lex tanto debet esse perfectior et remuneratione potior eiusque doctrina rationabilior, quanto ipsa est posterior. Frustra quippe populo priores leges scriberentur, si quid ad doctrinae perfectionem eis non adderetur. Quod quidam nostrorum in secundo Rhetoricae diligenter considerans, cum de contrariis legibus causam formaret, attendendum esse praecepit, utra lex posterior lata sit. Nampostrema quaeque, inquit, gravissima est. Christianus: Miror te ab his, quae in exordio professus es, ita impudenter dissonare. Cum enim praemisisses te inquisitionibus tuis reperisse Iudaeos stultos, Christianos insanos, postmodum dixeris te non ad concertationem contendere, sed ad inquirendam veritatem conferre: qua ratione nunc ab his, quos etiam insanos reperisti, tandem veritatis doctrinam exspectes? Numquid iam post inquisitiones tuas eorum insaniam arbitraris cessare, ut iam ad eruditionem tuam possint sufficere? Certe si Christianae fidei sectare arbitraris insaniam et eos, qui hanc sectantur, deputas insanos, vide, tu Philosophus, de summis illis Graecorum philosophis quid aestimandum sit, qui illa rudi et inculta virorum simplicium praedicatione, id est apostolorum, omnes ad hanc conversi facti sunt insanissimi. In tantum vero apud Graecos haec nostra, ut dicis, insania radicata est et confirmata, ut ibi tam evangelica quam apostolica doctrina conscripta ac postmodum magna concilia celebrata omnem inde mundum repleverint et universas haereses represserint. Philosophus: Nonnumquam conviciis et improperiis facilius homines provocantur, quam supplicationibus et obsecrationibus flectuntur, et qui sic provocantur, studiosius satagunt de pugna, quam qui orantur, moventur ex gratia.