Latin
1.90 to 1.92
Abelard, Dialogus 1.90-92
Not analysed yet
Christianus: Ignoscendum tibi est, si hac intentione hoc egisti. Nunc vero, ne ex diffidentia pugnam hanc differre videar, tam mihi quam tibi orandus est, ut quid tibi quaerendum, quid mihi respondendum sit, ipse Dominus inspirer, qui vult omnes homines salvos fieri et ad cognitionem sui venire. Nunc igitur, si placet, cum ad perfectionem nostrae legis, tam evangelicae scilicet quam apostolicae doctrinae, sis exsors, hanc primum inspiciamus et cum ceteris conferamus omnibus doctrinis, ut, si hanc in illis, quae iustificant, praeceptis vel exhortationibus perfectiorum videris, eam, sicut oportet, magis eligas. Quod et supra memorat rhetor vester de contrariis, ut dixisti, legibus agens consulit dicens: "Si leges duae vel plures servari non possunt, quia discrepant inter se, ea maxime conservanda putetur, quae ad maximas res pertinere videtur." Philosophus: Nihil hoc consilio probabilius, et nihil stultius, quam ab antiquis ad novas recedere leges nisi doctrina potiores. Quas videlicet novas leges, qui composuerunt, tanto eas cautius ac perfectius scribere potuerunt, quanto iam priorum legum disciplina et ipsa necessariarum rerum experientia instructi facile, quae deerant, ex proprio addere potuerunt ingenio, sicut etiam in ceteris contingit philosophiae disciplinis. Tum autem de perfectione posteriorum scriptorum maxime est confidendum, si moderni scriptores aequare ingeniis antiquos potuerint. Sed quid, si forte ipsos etiam longe transcendant, sperandum est? Quod profecto de legislatore, videlicet Christo, quem ipsam Dei sapientiam dicitis, nequaquam dubitatis. De quo etiam Iob nostrum antea cecinisse asseritis: Ecce Deus infortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Cuius et Apostolus vester praeferens doctrinam et primae legis imperfectionem manifeste profitens ait: Multifarie multisque modis Deus olim loquens patribus in prophetis novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, etc. Et iterum idem infra de veteris et novae legis discretione iudicans: Reprobatio, inquit, fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem. Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.