Latin
1.93 to 1.97
Abelard, Dialogus 1.93-97
Not analysed yet
Christianus: Certe, ut video, non te ignorantia fidei nostrae, sed magis tuae infidelitatis obstinatio damnat. Qui et nostrae legis perfectionem ex scriptis ipsius didicisti et adhuc, quod sequaris, inquiris, quasi perfectum ibi et omnibus aliis excellentius non habeas documentum virtutum, quas ad beatitudinem sufficere nullatenus dubitas. De qua quidem perfectione, quae deerant, id est veteri suo complente, cum ipse Dominus Novum traderet Testamentum, statim exorsus discipulis ait: Nisi abundaverit iustitia vestra, etc. Et statim per singula novae legis abundantiam prosecutus, quae morali deerant perfectioni, diligenter expressit et veram ethicam consummavit. In cuius comparatione, quidquid tam antiquis patribus quam prophetis de disciplina morum ac discretione virtutum traditum fuerat, nihil esse facile convincetur, si diligenter haec conferamus cum prioribus. Philosophus: Harum me, ut nosti, collationum tantummodo desiderium huc adduxit, et hac nos intentione congregati sumus. Christianus: Nunc prorecto, quantum percipio, ad omnium disciplinarum finem et consummationem proficiscimur. Quam quidem vos ethicam, id est moralem, nos divinitatem nominare consuevimus. Nos illam videlicet ex eo, ad quod comprehendendum tenditur, id est Deum, nuncupantes, vos ex illis, per quae illuc pervenitur, hoc est moribus bonis, quas virtutes vocatis. Philosophus: Assentio, quod clarum est, et novam nuncupationem nominis vestri non mediocriter approbo. Quia enim ad quod pervenitur his, per quae venitur, dignius aestimatis et pervenisse felicius quam venire, hoc vestri nominis insigniorum est nuncupatio ex origine propriae divinationis lectorem plurimum alliciens. Quae, si ita ex documento sicut ex vocabulo praeemineat, nullam ei disciplinam comparandam censeo. Nunc igitur, si placet, praefinire te volumus, in quo verae ethicae summa consistat, et quid ex hac spectandum sit nobis disciplina et quo cum perventum fuerit, eius sit intentio consummata. Christianus: Huius, ut arbitror, disciplinae in hoc tota colligitur summa, ut, quod summum bonum sit et qua illuc via nobis sit perveniendum, aperiat.