Latin
1.1 to 1.5
Abelard, Heloysae Epistola ad Abeldarum 1.1-5
Not analysed yet
HELOYSE SUE AD IPSUM DEPRECATORIA Domino suo, immo patri; coniugi suo, immo fratri; ancilla sua, immo filia; ipsius uxor, immo soror, Abaelardo Heloysa. Missam ad amicum pro consolatione epistolam, dilectissime, vestram ad me forte quidam nuper attulit. Quam ex ipsa statim tituli fronte vestram esse considerans, tanto ardentius eam cepi legere quanto scriptorem ipsum karius amplector, ut cuius rem perdidi verbis saltem tanquam eius quadam imagine recreer. Erant, memini, huius epistole fere omnia felle et absintio plena, que scilicet nostre conversionis miserabilem hystoriam et tuas, unice, cruces assiduas referebant. Complesti revera in epistola illa quod in exordio eius amico promisisti, ut videlicet in comparatione tuarum suas molestias nullas vel parvas reputaret; ubi quidem expositis prius magistrorum tuorum in te persequutionibus, deinde in corpus tuum summe proditionis iniuria, ad condiscipulorum quoque tuorum Alberici videlicet Remensis et Lotulfi Lumbardi execrabilem invidiam et infestationem nimiam stilum contulisti. Quorum quidem suggestionibus quid de glorioso illo theologie tue opere, quid de te ipso quasi in carcere dampnato actum sit non pretermisisti. Inde ad abbatis tui fratrumque falsorum machinationem accessisti et detractiones illas tibi gravissimas duorum illorum pseudoapostolorum a predictis emulis in te commotas, atque ad scandalum plerisque subhortum de nomine Paracliti oratorio preter consuetudinem imposito. Denique ad intolerabiles illas et adhuc continuas in te persequutiones crudelissimi scilicet illius exacto |ris et pessimorum, quos filios nominas, monachorum profectus, miserabilem historiam comsummasti. Que cum siccis oculis neminem vel legere vel audire posse estimem, tanto dolores meos amplius renovarunt quanto diligentius singula expresserunt, et eo magis auxerunt quo in te adhuc pericula crescere retulisti; ut omnes pariter de vita tua desperare cogamur, et cotidie ultimos illos de nece tua rumores trepidantia nostra corda et palpitantia pectora expectent. Per ipsum itaque qui te sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus, quatinus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his in quibus adhuc auctuas naufragiis certificare digneris, ut nos saltem, que tibi sole remansimus, doloris vel gaudii participes habeas.